Lucius Aemilius L.f. Mamercinus (consul 366 a.C.n.)
Lucius Aemilius L.f. Mamercinus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quarti a.C.n. fuit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Pater eius Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus erat, qui annis 391 ad usque 377 a.C.n. septies tribunus militum consulari potestate erat; et filius Lucius Aemilius Mamercinus Privernas bis (annis 341 a.C.n. et 329) consulatum administravit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Aemilius anno 368 a.C.n. magister equitum Marci Furii Camilli dictatoris erat, qui Gaium Licinium Stolonem arceret, qui consulatum pro ordine plebeio postularet. Furius mox a dictatura se abdicavit[1].
Anno 366 primum consul electus est una cum Lucio Sextio Sex.f. Sextino Laterano collega, qui primus e plebe hunc magistratum adeptus est. Hoc anno et primo praetores creati sunt[2].
Anno 363 iterum magistratum summum administravit. Nunc cum Gnaeo Genucio M.f. Aventinensi. Hoc anno ad pestem, quae urbem vexabat, exstirpandam dictator clavi figendi causa nominari senatus antiquo more iussit: Lucius Manlius A.f. Capitolinus Imperiosus dictator die 13 Septembris clavem in templum Iovis fixit. Manlius, quamquam bellum Hernicis inferre voluit, a senatu deinde ad magistratum ponendum coactus est[3].
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ op. cit., VI 38
- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, VII 1
- ↑ op.cit., VII 3
Antecessores: Gaius Sulpicius M.f. Peticus et Gaius Licinius Calvus |
Consul 363 a.C.n. cum Gnaeo Genucio M.f. Aventinensi |
Successores: Lucius Genucius M.f. Aventinensis II et Quintus Servilius Q.f. Ahala II |