Gaius Licinius Calvus
Appearance
Gaius Licinius Calvus (quando natus sit, quando mortuus, nescimus) vir publicus Romanus e plebe ortus saeculi quarti a.C.n. erat.
Familia
[recensere | fontem recensere]Avus eius Publius Licinius P.f. Calvus Esquilinus erat, tribunus militum consulari potestate annorum 400 a.C.n. et 396 a.C.n..
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 368 a.C.n. Gaius Licinius primus magister equitum e plebe factus est atque a Publio Manlio A.f. Capitolino dictatore inter pugnas ordinum de consulatu plebeio[1].
Anno 364 ipse consulatum gessit atque cum Gaio Sulpicio M.f. Petico collega. Eo anno iterum pestilentia urbem vexabat. Itaque primum ludi scaenici constituti sunt ad deos placandos[2].
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, VI 39
- ↑ op.cit., VII 2
Antecessores: Lucius Genucius M.f. Aventinensis et Quintus Servilius Q.f. Ahala |
Consul 364 a.C.n. cum Gaio Sulpicio M.f. Petico |
Successores: Lucius Aemilius L.f. Mamercinus et Gnaeus Genucius M.f. Aventinensis |