Gaius Licinius Stolo

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gaius Licinius Stolo (quando natus sit, quando mortuus, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quarti a.C.n. erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Licinius inter annos 376 et 367 a.C.n. octies tribunus plebis fuit. Cum Lucio Sextio Sex.f. Sextino Laterano collega Leges Licinias Sextias rogavit, qua plebeii consules creari potuerunt. Ipse anno 361 a.C.n. consul electus est, collega eius Gaius Sulpicius M.f. Peticus erat.[1]. Anno 357 a M. Popilio Laenate sua lege decem milibus aeris est damnatus, quod mille iugerum agri cum filio possideret emancupandoque filium fraudem legi fecisset[2].

De viris illustribus urbis Romae (vide infra, fontes) de hac re nobis narrat: Fabius Ambustus ex duabus filiabus maiorem Aulo Sulpicio patricio, minorem Licinio Stoloni plebeio, coniugem dedit. Aulus Sulpicius tribunus militum consulari potestate erat. Cum in domo sorores Fabiae inter se tempus sermonibus tererent, forte incidit ut Sulpicius de foro domum se reciperet, et eius lictor forem, ut mos est, virga percuteret; minor Fabia moris eius insueta id expavit: risus sorori fuit miranti sororem id ignorare. Confusam eam cum pater vidisset, sciscitanti confessa est eam esse causam doloris, quod viro plebeio iuncta esset. Consolatur filiam Ambustus, polliceturque eosdem honores domi propediem visuram quos apud sororem videat. Inde consilia inire coepit cum genero, qui, ubi tribunatum plebis aggressus est, legem tulit ut alter consul ex plebe crearetur. Lex resistentibus patribus lata tamen est, et primus Licinius Stolo consul e plebe factus.

Fontes[recensere | fontem recensere]

P literature.png Haec pagina textum incorporat ex opere abbatis C. F. Lhomond De viris illustribus urbis Romae, 1779.


Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VI 35
  2. op.cit., VII 16


Antecessores:
Lucius Genucius M.f. Aventinensis II et Quintus Servilius Q.f. Ahala II
Consul
361 a.C.n.
cum
Gaio Sulpicio M.f. Petico
Successores:
Marcus Fabius N.f. Ambustus et Gaius Poetelius C.f. Libo Visolus