Quintus Servilius Q.f. Ahala

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Quintus Servilius Q.f. Ahala (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) vir publicus Romanus patricius saeculi quarti a.C.n. erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Servilius anno 365 a.C.n. primo consul electus est, una cum Lucio Genucio M.f. Aventinensi. Eo anno Roma gravi pestilentia vexata est et multi homines hoc morbo mortui sunt, inter eos et Marcus Furius Camillus saepe dictator ac tribunus militum consulari potestate[1].

Anno 362 iterum summum magistratum administravit, iterum cum Genucio collega. Cum domi inter senatum et tribunos controversiae et iudicia essent, Genucius a senatu in Hernicos missus est, sed in insidias cecidit et cum multis militibus necatus est. Quo periculo Appius Claudius P.f. Crassus Inregillensis dictator nominatus est[2].

Anno 360 dictator electus est, cum Galli et Hernici Romam aggressi sunt. Servilius apud Portam Collinam gallos acri proelio vicit[3].

Anno 355 interrex fuit[4] et anno 351 magister equitum dictatoris Marci Fabii N.f. Ambusti erat[5]

Anno 342 denique consul III creatus est cum collega Gaio Marcio L.f. Rutilo. Hic eo anno in Campaniam venit, ut milites, qui post bellum Samnitum de coniuratione cogitabant, coerceret, ille autem Romae mansit[6].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VII 1,7
  2. op.cit. VII 6,9
  3. op.cit., VII 11
  4. op.cit., VII 17
  5. op.cit., VII 22
  6. op.cit., VII 42


Antecessores:
Lucius Aemilius L.f. Mamercinus et Lucius Sextius Sex.f. Sextinus Lateranus
Consul
365 a.C.n.
cum
Lucio Genucio M.f. Aventinensi
Successores:
Gaius Sulpicius M.f. Peticus et Gaius Licinius Calvus
Antecessores:
Lucius Aemilius L.f. Mamercinus II et Gnaeus Genucius M.f. Aventinensis
Consul
362 a.C.n.
cum
Lucio Genucio M.f. Aventinensi II
Successores:
Gaius Licinius C.f. Stolo (Calvus) et Gaius Sulpicius M.f. Peticus II
Antecessores:
Marcus Valerius M.f. Corvus III et Aulus Cornelius P.f. Cossus Arvina
Consul
342 a.C.n.
cum
Gaio Marcio L.f. Rutilo IV
Successores:
Gaius Plautius Venox Hypsaeus II et Lucius Aemilius Mamercinus Privernas