Publius Manlius A.f. Capitolinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Publius Manlius A.f. Capitolinus (quando natus, quandove mortuus est, nescimus) vir publicus patricius Romanus saeculi quarti erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 379 a.C.n. primum tribunus militum consulari potestate electus est. cum eo Lucius Iulius Iullus, Gaius Manlius Vulso, Gaius Sextilius, Marcus Albinus, Lucius Antistius, Publius Trebonius atque Gaius Erenucius. Et plebeii et patricii tres tribunos tum habuerunt. Bellum Volscorum continuatum est, Manlius cladem accepit, Praenestini rebellaverunt[1].

Anno 368 Manlius dictator factus est, cum de legibus Liciniis Sextiis inter plebeii et patricii iurgaretur. Magister equitum Gaius Licinius C.f. Calvus ab eo nominatus est, primus e plebe, qui hoc officio fungebatur[2].

Anno 367 tribunus militum II erat, cum eo Aulus Cornelius Cossus II, Marcus Cornelius P.f. Maluginensis, Marcus Geganius Macerinus, Lucius Veturius L.f. Crassus Cicurinus, Publius Valerius L.f. Potitus Poplicola. Hi ultimi tribuni fuerunt, qui consulis locum expleverunt. Et eo anno dictator - Quintus Fabius Maximus - electus est, ut contra Gallos exercitum duceret[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VI 30
  2. op.cit., VI 39
  3. op.cit., VI 42