Linguae Caucasicae Septentrionales
Linguae Caucasicae Septentrionales, aliquando simpliciter Caucasicae appellatae, sunt binae familiae linguarum in usu in Caucaso, praecipue in regionibus septentrionalibus: familia Caucasica Boreoccidentalis, etiam Pontica, Abasgico–Adygeica, Circassica, vel Caucasica Occidentalis appellata; et familia Caucasica Boreorientalis, etiam Nakh–Daghestanica vel Caucasica Orientalis appellata. Nonnulli linguistae, insigniter Sergius Starostin et Sergius Nikolaev, putant hos greges ex lingua communi abhinc annorum fere quinque milia ortos esse.[1] Hoc autem propositum haud facile aestimatur, et controversum manet. Sunt a triginta quattuor ad triginta octo linguae Caucasicae Septentrionales distinctae.
Linguae Caucasicae Boreoccidentales
[recensere | fontem recensere]Huic familiae fortasse pertinuit lingua Hattica exstincta.
Linguae Caucasicae Boreorientales
[recensere | fontem recensere]- lingua Ingussica;
- lingua Tsetsenica;
- linguae Daghestanicae:
- lingua Andica[2];
- lingua Avarica;
- lingua Darginensis;
- lingua Lakensis;
- lingua Lesghica, cuius propinquae sunt
Huic familiae fortasse pertinuerunt linguae Hurrica et Urartaea exstinctae.
Familiae cognatae
[recensere | fontem recensere]Quamquam linguae Caucasicae Septentrionales interdum simpilicter "Caucasicae" appellantur, sensu strictiore linguae Caucasicae Septentrionales sunt linguarum Caucasicarum pars; altera pars sunt linguae Kartvelianae.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Nikolayev et Starostin 1994.
- ↑ Petri Simonis Pallassii Linguarum totius orbis vocabularia comparativa, Petropoli 1786, p. 7.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Colarusso, John. 1988. The northwest Caucasian languages: a phonological survey. Novi Eboraci: Garland. ISBN 0824051807.
- Greppin, John A. C., ed. 1991. The Indigenous languages of the Caucasus. Delmar Novi Eboraci: Caravan Books. ISBN 0882060686 (vol. 1), ISBN 0882060694 (vol. 2), ISBN 0882060813 (vol. 4).
- Nikolayev, Sergei, et Sergei Starostin. 1994. North Caucasian Etymological Dictionary. Moscuae: Asterisk Press. Textus interretialis.