Lingua Darginensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lingua Darginensis
Дарган мез (Dargan mez)
Taxinomia:
Locutores: 485 705 (2010)
Sigla: 1 , 2 dar, 3 dar
Status publicus
Officialis Russia (Daghestania)
Privata
Litterae: Cyrillica
Scriptura: Darginensis
Procuratio:


Lingua Darginensis[1] vel certius Linguae Darginenses est linguarum Caucasicarum Boreorientalium familia, quae usque ad finem saeculi XX pro una lingua Darginensi habebatur, sed hodie plus quam decem linguae, quorum loquentes unus alterum male vel minime intelligunt, notae sunt. Existit et lingua Darginensis litteraria unificata, lingua Darginensi septentrionali fundata, sed Dargines variis linguis Darginensibus loquentes inter se saepe lingua Russica nec Darginensi litteraria loquuntur.

Dargines linguis Darginensibus loquuntur. In Daghestania lingua Darginensis litteraria lingua officialis est, ubi plus quam 485 705 homines ea loquuntur. Praeterea diaspora Darginensis exsistit. Saeculo undevicesimo interdum litteris Arabicis Dargines scripserunt. Anno 1928 scriptura linguae Darginensis litterariae e litteris Latinis elaborata est, et post 1938 litteris Cyrillicis. Aliae linguae Darginenses scripturam non habent.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. binomen Inoceramus darginensis (Haritonov 1975).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]