Lingua Ingussica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lingua Ingussica
ГӀалгӀай мотт
Taxinomia:
Locutores: 305 868 (2010)
Sigla: 1 , 2 inh, 3 inh
Status publicus
Officialis Russia (Ingussetia)
Privata Kazachstania, Turcia
Litterae: Cyrillica
Scriptura: Ingussica
Procuratio:


Lingua Ingussica[1] vel Inguschica[2] (ipso vulgo ГӀалгӏай, Ğalğaj) est lingua Caucasica Boreorientalis, qua loquuntur Ingussi. In Ingussetia lingua officialis est, ubi plus quam 305 milia homines anno 2010 ea loquebantur. Praeterea Ingussi Kazachstaniam et Turciam incolunt. Saeculo undevicesimo interdum litteris Arabicis Ingussi scripserunt. Anno 1865 primo scriptura Cyrillica Ingussica a Petro Uslar creata est. Anno 1923 scriptura Ingussica e litteris Latinis elaborata est, et post 1938 litteris Cyrillicis Ingussi utuntur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ephemeris: Nuntii septimanae (20-26 Iunii 2004)
  2. Neuester orbis pictus... Lipsiae 1845, p. 119; F. J. Ruprecht, Flora Caucasi, pars 1, Petropoli 1869, p. 44, 78, 221. Cf. et Inguscheticus/Ingusheticus in binominibus Festuca inguschetica, Cadoceras elatmae inguscheticum, Ammobaculites ingusheticus, Jurinea ingushetica.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Мальсагов 3. К. Ингушская грамматика со сборником ингушских слов. Pylis Caucasiis 1925. (ars grammatica) (Russice)
  • Мальсагов 3. К. Грамматика ингушского языка. Severae 1963. (ars grammatica) (Russice)


Nexus externi[recensere | fontem recensere]