Linguae Algonquianae Orientales

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search


Linguae Algonquianae Orientales sunt subgrex linguarum Algonquianarum. Ante contactum Europaeum, Algonquiana Orientalis in saltem septendecim linguis consistitit, quae una oram orientalem Americae Septentrionalis et adiacentis regiones terrestris occupavit, a Provinciis Maritimis Canadae ad Carolinam Septentrionalem. Data de singularibus linguis nota late variant. Nonnullae linguae solum ex uno vel duobus instrumentis notae sunt, quae verba et phrases a missionariis, exploratoribus, vel colonis collectae continent, et nonnulla documenta indicia dispersa continent de plus quam una lingua vel dialecto (Goddard 1978). Paene omnes linguae Algonquianae Orientales sunt exstinctae. Mi'kmaq et Malecite-Passamaquoddy in usu a multis sunt, sed Abnaki Occidentalis et Delavaria minus quam decem locutores anno 2000 habere putantur.

Algonquiana Orientalis est separatus subgrex geneticus intra Algonquianam. Algonquiana Planitierum et Algonquiana Media, alii linguarum Algonquianarum greges agnoti, geographice definiuntur, et nomina ad subgreges geneticos non spectant.

Classificatio[recensere | fontem recensere]

Classificatio per consensum notarum linguarum et dialectorum Algonquianarum Orientalium a Goddard facta (1996:4–5) infra perscribitur, partim emendata(Goddard 1978: 72). Capitula litteris magnis scripta positos intra Algonquianam Orientalem subgreges denotant (Costa 2007; Goddard 1978; Siebert 1975).

1. Míkmaq (etiam Micmac, Mi’kmaq, Mi’gmaq, Mi’kmaw appellata)
I. ABENAKIANA

2. Abnaki Orientalis (etiam appellata Abenaki et Abenaki-Penobscot appellata)
  • Penobscot '(etiam appellata Old Town et Old Town Penobscot appellata)'
  • Caniba
  • Aroosagunticook
  • Pigwacket
3. Abnaki Occidentalis (etiam appellata Abnaki, St. Francis, Abenaki, et Abenaki-Penobscot)
4. Malecite-Passamaquoddy (etiam appellata Maliseet-Passamquoddy)
5. Etchemin

II. NOVA ANGLIA MERIDIANA

6. Massachusett
7. Narragansett
8. Loup A (probabiliter Nipmuck) (incerta)
9. Loup B (incerta)
10. Mohegan-Pequot-Montauk
11. Quiripi-Naugatuck-Unquachog
  • Quiripi (etiam appellata Quinnipiak et Connecticut)
  • Naugatuck
  • Unquachog

III. DELAVARIANA

12. Mahican (etiam appellata Mohican)
  • Stockbridge
  • Moravian
DELAVARIAE
13. Munsee
14. Unami (etiam appellata Lenape)
  • Unami Septentrionalis
  • Unami Meridiana
  • Unalachtigo

15. Nanticoke

  • Nanticoke
  • Piscataway (etiam appellata Conoy)
  • Choptank

16. Powhatan (etiam appellata Algonquiana Virginiana)
17. Algonquiana Carolinana (etiam appellata Pamlico, Pamtico, Pampticough, Christianna Algonquian)

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Campbell, Lyle. 2004. Historical linguistics: An introduction. Ed. 2a. Cantabrigiae Massachusettae: The MIT Press.
  • Costa, David. J. 2007. The Dialectology of Southern New England Algonquian. In Papers of the 38th Algonquian Conference, ed. H. C. Wolfart, 81–127. Winnipeg: University of Manitoba.
  • Goddard, Ives. 1972. Three New Algonquian Languages. Algonquian Linguistics 1(2/3):5–6.
  • Goddard, Ives. 1978. Eastern Algonquian Languages. In Northeast, ed. Bruce Trigger, 70–77. Handbook of North American Indians, 15. Vasingtoniae: Smithsonian Institution.
  • Goddard, Ives. 1979a. Comparative Algonquian. In The languages of Native America, ed. Lyle Campbell et Marianne Mithun, 70–132. Austin: University of Texas Press.
  • Goddard, Ives. 1979b. The Evidence for Eastern Algonquian as a Genetic Subgroup. Algonquian Linguistics 5(2):19–22.
  • Goddard, Ives. 1980. Eastern Algonquian as a Genetic Subgroup.” In Papers of the Eleventh Algonquian Conference, ed. William Cowan, 143–158. Ottavae: Carleton University.
  • Goddard, Ives. 1982. Munsee historical phonology. International Journal of American Linguistics 48:16–48.
  • Goddard, Ives. 1994. The West-to-East Cline in Algonquian Dialectology. Papers of the 25th Algonquian Conference, ed. William Cowan, 187–211. Ottavae: Carleton University.
  • Goddard, Ives. 1996. Introduction. In Languages, ed. Ives Goddard, 1–16. The Handbook of North American Indians, 17. Vasingtoniae: The Smithsonian Institution.
  • Proulx, Paul. 1984. Two Models of Algonquian Linguistic Prehistory. International Journal of American Linguistics 50:165–207.
  • Rudes, Blair. 1997. Resurrecting Wampano (Quiripi) from the Dead: Phonological Preliminaries. Anthropological Linguistics 39:1–59
  • Siebert, Frank. 1975. Resurrecting Virginia Algonquian from the Dead: The Reconstituted and Historical Phonology of Powhatan. In Studies in Southeastern Indian Languages, ed. James M. Crawford, 285–453. Athenae: University of Georgia Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]