Jump to content

Oratio Wessobrunnensis

E Vicipaedia
Oratio Wessobrunnensis

Oratio Wessobrunnensis[1] sive Wessofontana[2] est unum e veterrimis monumentis linguae Theodiscae Antiquae quod in Wessofontano coenobio Wessofonte[3] in Bavaria Superiore inventum est.

Scriptor ignotus anno ignoto saeculi noni eam conservandi causa in membrana praecipue textus latinos continente inscripsit. Veterrimum carmen christianum linguae theodiscae est et Monaci in bibliotheca rei publicae Bavaricae (Bayerische Staatsbibliothek) sub numero Clm 22053 (folio 65v/66r) conservatur.

Caput eius litteris uncialibus, reliquus textus minusculis Carolingianis compilatus est. Poema principale metro alliterativo de cosmogonia, prex sequens prosa scripta est.

De PoetaDe Poeta
Dat gafregin ih mit firahim firiuuizzo meistaHoc disco inter mortuos esse miraculum maximum
Dat ero ni uuas noh ufhimilQuod ne terra ne caelum esset
noh paum noh pereg ni uuasne arbor ne mons esset
ni [*] nohheinig noh sunna ni sceinne ulla [*] ne sol luminavisset
noh mano ni liuhta noh der mareo seone luna canduisset ne mare vastum
Do dar niuuiht ni uuas enteo ni uuenteoCum nil erat, ne finis ne limes
enti do uuas der eino almahtico cotet erat unus omnipotens Deus
manno miltisto enti dar uuarun auh manake mit inanomnium clementissimus et multi erant eocum
cootlihhe geista enti cot heilacspiritus benigni et Deus sanctus
Cot almahtico, du himil enti erda gauuorahtos enti du mannun so manac coot forgapi forgip mir in dina ganada rehta galaupa enti cotan uuilleon uuistom enti spahida enti craft tiuflun za uuidarstantanne enti arc za piuuisanne enti dinan uuilleon za gauurchanneDeus omnipotens, qui caelum et terram creavisti et hominibus tantum bonum dedisti da mihi in gratia tua veram fidem et bonam voluntatem sapientiam et prudentiam et potentiam ad daemonibus resistendum et ad asperum cognoscendum et ad voluntati tuo oboediendum

[*] hic verbum "sterro" (stella) inserendum esse putatur.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Massmann, H. F. Erläuterungen zum Wessobrunner Gebet des achten Jahrhunderts. Nebst zweien noch ungedruckten Gedichten des 14. Jahrhunderts. Niederwalluf bei Wiesbaden: M. Sändig, 1971.
  1. E.g. hic Wessobrunnensis vox Latina apparet, p. 47
  2. Albert Sleumer: Kirchenlateinisches Wörterbuch, Olms, Hildesiae/Turici/Neoeboraci 2006, p. 832 (reimpressio)
  3. Franz X. Mayer: "Tiburnia oder Regensburg und die ältesten Bischöfe in Bayern aus römischer und agilolfingischer Zeit" p. 24

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]