Lingua Limburgica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Zona Limburgica (viridi colore picta).

Lingua Limburgica est continua regionalium dialectorum series, quae a Limburgo Belgico per Limburgum Nederlandicum ad confinia Rhenaniae Septentrionalis et Vestfaliae extenditur.

Constat Limburgicam ex linguis Franconicis inferioribus ortam esse, pariter cum lingua Nederlandica, quamquam paulatim in hanc linguam transit in Limburgo Batavo boreali et in Limburgo Belgico occidentali. In Nederlandia (sed non alibi) Limburgica consecuta est statum linguae officialis minoris potentiae (19 Martii 1997). Non exstat norma communis huius linguae, nam cunctae urbes vicique cuncti dialectum propriam habent.

Limburgicae praesertim proprium est bitonalitas, aliquid rari in linguis Indoeuropaeis.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]