Vicipaedia:Lingua Theodisca superior antiqua

E Vicipaedia
(Redirectum de Lingua Theodisca Antiqua)
Jump to navigation Jump to search

Lingua Theodisca alta antiqua[1] (Theodisce althochdeutsche Sprache, Althochdeutsch) vigebat annis exinde ab 750 usque ad annum 1050. Temporibus magnarum migrationum gentium orta est de linguis Germanorum per mutationem sonorum linguae Theodiscae altae antiquae (germanische Lautverschiebung) sive breviter mutationem sonorum secundam. Est antiquissima linguae Theodiscae varietas nostrae memoriae litteris tradita. In documento anni 786 verbum theodiscus apparet. In ecclesiae conventu consilia "tam latine quam theodisce" pronuntiata fuisse constat.

Lingua Theodisca alta antiqua ad linguam Theodiscam superiorem mediam processit.

Notae[fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus interni

Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!