Lavinia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lavinia - imago excerpta ex libro, qui Promptuarium iconum inscribitur.
Lavinia ad altaria, tabula a Mirabello Cavalori picta

Lavinia est persona praehistorica Romanorum antiquorum, Latini et Amatae filia, quam Aeneas post Creusam in matrimonium duxit.

De rebus gestis[recensere | fontem recensere]

Aeneas cum comitibus suis ex Troia cremata profugus multa pericula passus ad litus Laurentinum appulit. Latinus, rex Latinorum eum hospitio excepit locumque in quo considerent designavit. Ac cum hoc sibi praedictum meminisset, fore ut peregrino filiam suam in matrimonium daret, Aeneae Laviniam promisit, qiamquam iam Turno, regi Rutulorum, Lavinia sponsa erat,[1] et, Latino et Amata de nuptiis eius inter se rixantibus, taciturna lacrimis ruboreque respondit, quippe cum amore Turni capta esset.[2] Turnus autem ingenti comparata copia militum bellum Aeneae intulit, qui a Tuscis, hostibus Rutulorum, et Euandro Pallantino, amico Anchisae patris, auxilia petivit. Post varia proelia Aeneas Turnum trucidavit et, bello confecto, Laviniam in matrimonium duxit, urbemque condidit, quam Lavinium ex uxore nominavit. Deinde Lavinia Aenea iam mortuo filium peperit. Cum autem Ascanium privignum[3] post Aeneam regnantem timeret, in recessu silvarum suum educavit filium. quem ideo Silvium nominavit.[4] Qui quidem timor inanis fuisse videtur, nam Ascanius Albae regnaturus novercae suae urbem patriam reliquit.

De persona Laviniae[recensere | fontem recensere]

Lavinia ne verbum quidem in Aeneide facit. Partes quas agit minoris ponderis esse videntur, re vera autem ea quae fecit aut facere pepercit magnam vim habuerunt ad imperium Romanum formandam, nec non ad constituendam vitam Europaeam. Lavinia ipsa praesentia sua res futuras ostendit, nam aliquando, dum iuxta patrem ad altaria astat, crines longi ingnem conceperunt. Quod populo magnum bellum portendere credebatur.[5] Persona Lavinie per se virginem Romanam ostendit, quae se cognovit ideo exstitisse, ut fatis sua propria voluntate maioribus inserviret et prodesset.[6] Semel tantum animi motum patefecit, nam cum id agebatur, utrum Turno, iuveni fervido, an Aeneae, viro iam senescenti alienaque lingua loquenti, nubere debeat, non iam lacrimas tenere potuit nec ruborem fugare. Vocem demum dedit Laviniae Ursula K. Le Guin, scriptrix Americana, quae in Lavinia mythistoria eam facit Vergilio loquentem eundemque paene vituperantem, quod sibi loquendi arbitrium abnueret.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Liv. 1.1.
  2. Verg. Aen. 12.64-70. Lyne 1983; Formiccola 2006; Todd 1980.
  3. Apud Vergilium Ascanii mater Creusa erat. Cf. Edgeworth 2001.
  4. Boccaccio. De mulieribus claris 41.6.
  5. Aen. 7.71-80. Cf. Cantó Llorca 2016.
  6. Tschiedel 1995; Bleisch 1996; Petrocheilos 2004; Felici 2010.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bleisch, Pamela Rolanda (1996) On choosing a spouse — Aeneid 7.378-84 and Callimachus' Epigram 1. American Journal of Philology 117: 453-472.
  • Burke, P. F. (1976) Virgil's Amata. Vergilius 22: 24-29.
  • Cairns, Francis (2005) Lavinia's blush (Vergil Aeneid 12.64-70). Body language in the Greek and Roman worlds, ed. Douglas L. Cairns, 195-213. Classical Press of Wales.
  • Cantó Llorca, Josefa (2016) La voz de Lavinia. Estudios clásicos 3: 35-54.
  • Edgeworth, Robert Joseph (2001) Ascanius' mother. Hermes 129: 246-250.
  • Felici, Chiara (2010) Lavinia, al margine: strategia matrimoniale e insediamento troiano nel Lazio. Quaderni di Ramo d'Oro 3: 267-291.
  • Formicola, Crescenzo (2006) "Dark visibility" : Lavinia in the "Aeneid". Vergilius 52: 76-95.
  • Le Guin, Ursula K. (2008) Lavinia. Harcourt.
  • Lyne, R. O. A. M. (1983) Lavinia's Blush: Vergil, Aeneid 12.64-70. Greece & Rome 30: 55-64.
  • Petrocheilos, Nikos (2004) Λαβίνια: μια σκιώδης παρουσία στο βιργιλιανό έπος; Δημητρίῳ στέφανος: τιμητικός τόμος για τον καθηγητή Δημήτρη Λυπουρλή, ediderunt A. P. Vasileiadis & alii, 323-342. University Studio (Thessaloniki).
  • Todd R. W. (1980) Lavinia blushed. Vergilius 26: 27-33.
  • Tschiedel, Hans Jürgen (1995) Lavinias Erröten (Vergil Aen. XII 64-69). Studia classica Johanni Tarditi oblata, ediderunt Luigi Belloni & alii, 285-297. Vita e Pensiero.
  • Walther, Katharina (2011) "Illum turbat amor" — die Liebesbeziehungen des Turnus in der Aeneis vor dem Hintergrund seiner Rezeption in Petrarcas Africa. Noctes Sinenses. Festschrift für Fritz-Heiner Mutschler zum 65. Geburtstag, ediderunt A. Heil & alii, 152-161. Winter.