Amata

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Desperatio, mulier laqueo pendens a Giotto Bondonis picta

Amata persona Aeneidis est, Latini regis Aboriginum uxor, Laviniae mater, quae Latino Laviniam Aeneae daturo adversata favit in vicem Turno, filio Veniliae sororis suae regique Rutulorum, cui filiam suam nuptum dare voluit.[1] Itaque hortabatur Turnum, ut Aeneae aliisque Troianis bellum inferret. Cum Turnum in proelio occisum esse falso crederet, laqueo vitam sibi finivit.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Schweitzer 1967: 22-34.
  2. Verg. Aen. 12.595–603.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Schweitzer, Hans J. (1967) Vergil und Italien. Sauerländer.
  • Zarker, J. W. (1969) Amata: Vergil's other tragic queen. Vergilius 15: 2–24