Ascanius
Appearance
Haec pagina de principe Troiano narrat. Si nomine quaeris, vide Ascanius (nomen).

Ascanius (Graece Ἀσκάνιος), vel Iulus (qui annis ab 1176 ad 1138 a.C.n. regnavisse dicitur[1]), fuit legendarius Albae Longae rex, filius Aeneae, herois Troiani, et Creüsae, filiae Priami regis. Ascanius est persona in mythologia Romana ex stirpe divina quia Aeneas est filius Veneris deae et Anchisae herois, cognati Priami; itaque Ascanio sunt maiores caelestes ex ambobus parentibus, prolibus Iovis dei et Dardani. Auctor praeterea generis Romuli, Remi, et adeo gentis Iuliae est. Cum patre, maiores partes in Aeneide Vergilii agit, ubi unus ex conditoribus phylae Romanae depingitur.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Dionysius Halicarnasseus, Roman Antiquities 1.65-1.70
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Ascanium spectant. |
|
Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes! |
