Roman numeral 10000 CC DD.svg

Lacus Balchasch

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lacus Balchasch

Balchasch[1] (Kazachice Балқаш, Balqaş; Russice Балхаш, Balchaš) est lacus endorrheicus in depressione Balchaschensi-Alacolensi in parte meridiana orientalique Kazachstaniae situs, secundus a maximo lacus salsus perennis (post mare Caspium) et tertius decimus a maximo lacus mundi (vide indicem lacuum maximorum). Lacus singularis est divisione per fretum angustum in duas partes, quibus sunt diversae proprietates chemicae; aqua in parte occidentali est fere dulcis, in parte orientali autem salmacida.

Lacus iacet in tribus provinciis Kazachstaniae: Almaty, Zhambyl, ac Karagandy. Ad septentrionem a lacu sunt colles Kazachstanici, ad occidentem Betpak-Dala, ad meridiem montes Shu-Ili, harenae Taukum, ac Saryesik-Atyrau.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "...circa lacum Balchasch..." [1]; "...in campis versus lacus Balchasch..." [2]; "...prope lac. Balchasch"[3]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Lacus Balchasch spectant.