Disputatio:Lacus Balchasch

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

In textibus latinis ut "Balchasch" commemoratur: [1]; [2]; [3]. -- Alexander Geraščenko (disputatio) 08:19, 15 Novembris 2014 (UTC)[reply]

Id autem haud est nomen Latinum -- e.g. declinare non possumus -- sed translitteratio ab illis auctoribus usitatum. (Quo dicto, nescio an nobis oportet nomen Casachicum praeferre, aut Russicum, aut ...) Andrew Dalby (disputatio) 09:57, 15 Novembris 2014 (UTC)[reply]
Certe, Balchasch vel Balkasch et Balqaş non vera nomina Latina, sed translitterationes sunt eiusdem lacus nominis quod in linguis Russica et Kazachica in usu est ad regulas harum linguarum adaptatum (i.e. non putandum est, e.g., Balchasch "nomen Russicum" et Balqaş "nomen Kazachicum" esse). Sed equidem censeo nomen in textibus latinis attestatum (quum et vulgare) praeferendum esse, non translitterationem novam inventam. -- Alexander Geraščenko (disputatio) 17:32, 15 Novembris 2014 (UTC)[reply]
Praeterea, nomina adiectiva attestata sunt "balchaschensis" et "balkaschensis". -- Alexander Geraščenko (disputatio) 17:38, 15 Novembris 2014 (UTC)[reply]
+ balkashensis. IacobusAmor (disputatio) 17:55, 15 Novembris 2014 (UTC)[reply]
et balkhashensis. -- Alexander Geraščenko (disputatio) 18:16, 15 Novembris 2014 (UTC)[reply]
Scripturam Balqaş defendens hanc dicam Latinizationem usitatam linguae Cazachicae esse, etiam inter Cazachos, qui hanc translitterationem a Turcis (Anatoliis) mutuati sunt, aliquis litteris additis. Etenim Balqaş scripturam Turcicam, Balchasch Germanicam, Balkhash Anglicam appellare possumus. Ego quidem opinionem vehementem non habeo. Casum fortasse comparabilem vide in Disputatio:Gaziantep. Lesgles (disputatio) 03:18, 16 Novembris 2014 (UTC)[reply]
Certe intellego Balqaş translitterationem usitatem Kazachicam esse (Turcice enim Balkaş). Sed ubi in textibus Latinis non-vicipaedianis haec in usu est? An etiam terra Qazaqstan appellanda est? Puto appellationes quibus iam in textibus Latinis (etiam in nominibus specierum) utebantur, non translitterationes novas introductas hic ut nomina obiectorum principalia praeferendas esse. Et nomina "Balchasch" substantivum (quum translitteratio Germanica origine sua) et "balchaschensis" adiectivum in hoc casu divulgatissima videntur. -- Alexander Geraščenko (disputatio) 06:49, 16 Novembris 2014 (UTC)[reply]
Praeterea, non clarum est an lingua Kazachica ipse post motu e scriptura Cyrillica ad scripturam Latinam pro denotatione sonorum suorum in lingua Latina absentium litteris cum signis diacriticis (e.g. secundum proiectum illud) aut combinationibus 26 litterarum ([4]) utetur. -- Alexander Geraščenko (disputatio) 07:08, 16 Novembris 2014 (UTC)[reply]
Paginam amplificavi, scriptura Balchasch utens, sed multa alia nomina addidi (Saryesik-Atyrau, etc.), quae quoque problematica sunt. :) Lesgles (disputatio) 19:13, 19 Novembris 2014 (UTC)[reply]
Gratias ago. Praeterea, nomen terrae etiam disputandum est. An paginam disputationis de nomine Kazachstaniae legisti? Cazachia enim ut regio Caucasica (ut Alania etc.) commemoratur. -- Alexander Geraščenko (disputatio) 19:46, 19 Novembris 2014 (UTC)[reply]
Hoc non videram, gratias tibi ago. Itaque nomen optimum est Kazachstania? Lesgles (disputatio) 16:41, 22 Novembris 2014 (UTC)[reply]
"Kazachstania" (vel fortasse "Kasachstania") ut nomen divulgatissimum, cum adiectivo "kazachstanicus" ("kasachstanicus"). -- Alexander Geraščenko (disputatio) 17:54, 22 Novembris 2014 (UTC)[reply]