Jublains

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Jublains: ecclesia. Sub ecclesia latent vestigia thermarum antiquarum ; nam primi Christiani hunc locum cultui suo elegerunt.

Jublains alias Noviodunum est commune 685 incolarum (anno 2009) praefecturae Meduanae in Franciae regione Pagis Ligeris. Jublains omnibus aevi antiqui amatoribus notum est Romanorum vestigiorum causa.

Historia[recensere | fontem recensere]

Urbs Noviodunum a Romanis condita est[1], postquam Galliam occupavere, Aulercorum Diablintorum civitatis caput ut fieret. Noviodunum Gallice 'Novum Castrum' significat. Antea oppidum Moulay, ad ripam fluminis Meduanae positum, cuius vestigia ab archaeologis ab annis 1970 recognita sunt, caput illius populi fuisse videtur. Noviodunum Diablintum apud Ptolemaeum[2] et in Tabula Itineraria Peutingeriana memoratur. At III-IV saeculo, ut in cetera Gallia universa, nomen civitatis (id est Diablintum) in locum nominis urbis subiit. Per varias vocum mutationes Medio Aevo factas Diablintum postremo Jublains dictum est.

Eadem aedificia publica Novioduni reperiuntur atque in ceteris urbibus Imperii Romani : forum, theatrum, thermae, templa... At magnum templum peripterum et octostylum primo saeculo[3] more Romano e lapide exstructum in vestigiis vetustissimi fani Gallici (verisimiliter lignei) aedificatum est. In quo templo archaeologi hodie putant deam indigenam, Matrem quandam deam, veneratam esse atque illud maximum fanum iamdudum omnium commune Aulercorum Diablintum fuisse ; igitur causa forte fuit cur caput civitatis a Moulay ad Noviodunum translatum sit.

Castrum Romanum olim 'castra Iulii Caesaris' dictum.

Illustris in primis est Jublains ob ingentes ruinas maximi castri Romani hodie in Gallia exstantis, quas Victor Hugo, cum illum locum adiit (1836), 'castra Iulii Caesaris' nominavit. Aedificium quadratum in medio positum, validis moenibus turribusque instructum, et ipsum aggere terreno et exterioribus moenibus turribusque circumdatur. Illa munimenta hodie ab archaeologis creduntur tertio saeculo aedificata esse sive ad vectigalia Romano fisco debita sive ad massas metallorum pretiosorum (aurum et stagnum e Britannia ?) custodiendas.

Iam a quarto saeculo Jublains ad occasum vergit et numerus incolarum minuitur. Decimo saeculo parvus vicus (ut hodie) est. Sic transit gloria mundi...

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Non e nihilo, ut videtur.
  2. II,8,7.
  3. Aliquot nummi imperatoris Neronis in fundamentis reperti sunt.

Si vis plura legere...[recensere | fontem recensere]

Theatrum Romanum.
  • Anna Bocquet et Iacobus Naveau, 'Jublains (Mayenne), capitale d'une cité éphémère', Revue archéologique du centre de la France 2004 (25 suppl. I) : 173-182 Hic legere potes
  • Frederica Menulis, 'Les grands sites de l'antiquité. Jublains (Mayenne, France) : ville des Diablintes', L'Archéologue, 136 (dec. 2015) : 64-75.
  • Iacobus Naveau, 'Le Plan antique de Jublains', Revue archéologique de l'ouest, 1986 (3) : 107-117 Hic legere potes
    • 'Jublains / Noviodunum (Mayenne)', Revue archéologique du centre de la France 2004 (25 suppl. I) : 435-438 Hic legere potes
  • Recherches sur Jublains (Mayenne) et sur la cité des Diablintes, cur. Iacobo Naveau. Documents archéologiques de l'Ouest, 1997.
  • Pierrick Tranchevent, 'Jublains (Mayenne), de la capitale antique au village actuel : regards croisés de l’élu et de l’archéologue', Les Nouvelles de l'archéologie, 2014, 136 : 56-59 Hic legere potes

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Jublains spectant.