Peripteros

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Forma peripteri
Templum Vulcani (Hephaesteum dictum) Athenis.

Peripteros (Graece ὁ περίπτερος <ναός> - <templum> circum alatum) est genus templi antiqui, cuius cella curcuitu (Graece: τὸ πτερόν) coronae columnarum (Graece: περίστασις) circumdata est ita, ut inter columnas et murum intervallum sit ad circum ambulandum.

Vitruvius de periptero scribit:

Peripteros autem erit, quae habebit in fronte et postico senas columnas, in lateribus cum angularibus undenas. Ita autem sint hae columnae conlocatae, ut intercolumnii latitudinis intervallum sit a parietibus circum ad extremos ordines columnarum, habeatque ambulationem circa cellam aedis, quemadmodum est in porticu Metelli Iovis Statoris Hermodori et ad Mariana Honoris et Virtutis sine postico a Mucio facta.[1]

Exempla nota sunt:

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Manfred Bietak (ed.): Archaische Griechische Tempel und Altägypten. Österreichische Akademie der Wissenschaften, Vindobonae 2001, ISBN 3-7001-2937-8.
  • Hans Bonnet: Peripteros. In: Lexikon der ägyptischen Religionsgeschichte. Nikol, Hamburgi 2000, ISBN 3-937872-08-6, p. 586.
  • Gottfried Gruben: Die Tempel der Griechen. 5. ed., Hirmer, Monaci 2001, ISBN 3-7774-8460-1.
  • Heiner Knell: Architektur der Griechen: Grundzüge. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadiae 1988, ISBN 3-534-80028-1.
  • Wolfgang Müller-Wiener: Griechisches Bauwesen in der Antike. Beck, Monaci 1988, ISBN 3-406-32993-4.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vitr. 3,2,5