Diablinti

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Fines Diablintum in Gallia antiqua.

Dǐāblintī vel Dǐăblintes[1] fuerunt pars populi Gallici Aulercorum qui circa fluvium Meduanam consederunt. Magnum oppidum (135 ha), cuius vestigia in finibus communis Moulay archaeologi ab annis 1970 eruerunt, caput eius gentis ante Romanorum adventum fuisse creditur. Primo saeculo Romani caput Diablintum civitatis Noviodunum transtulere ubi urbem Romano modo aedificatam condiderunt. E nomine ipso Diablintum per varias vocum mutationes Medio Aevo Jublains deductum est, qui vicus hodie in vestigiis antiqui Novioduni Diablintum stat. Anno 56 a.C.n. Diablinti cum Venetis aliisque vicinis gentibus societatem adversus Romanos inierunt : eodem anno terra marique victi subacti sunt. Quod bellum Caesar libro tertio Belli Gallici narravit.

In eisdem finibus aliud minus (55 ha) oppidum Interamni fuit ubi postea in urbe Gallo-Romana thermae aedificatae sunt quorum pulchra vestigia hodieque exstant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Caesar, Bell. Gall. III,9.

Nexus interni