Latinitas bona

Iurie Leancă

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Iurie Leancă
Res apud Vicidata repertae:
Iurie Leancă: imago
Nativitas: 20 Octobris 1963; Cimișlia
Patria: Moldavia

Officium

Officium: member of the Parliament of Moldova, Prime Minister of Moldova
Munus: Politicus, Legatus

Consociatio

Factio: European People's Party of Moldova, Liberal Democratic Party of Moldova

Memoria

Laurae: Order of the Republic

Iurie Leancă (ad Cimișlia natus die 20 Octobris 1963) est politicus Moldaviae et ab anno 2013 ad 2015 primus minister.

Iurie Leancă alumnus est Instituti Nationalis Coniunctionum Internationalium Moscuensis (MGIMO). E quo absolutus iuxta ministerium rerum externarum Sovieticum operam dedit, Bucarestae apud legationem Sovieticam anno 1989 degens. Ab anno 1993 se ad ministerium rerum externarum Moldavicum iunxit et Vasingtoniae usque ad annum 1997 minister consiliarius meruit. In rectione Moldaviae annis 1998-2001 minister vicarius rerum externarum fuit atque a die 27 Iulii ad 4 Septembris 2001 locum tenuit pro ministro futuro. Ab anno 2009 sodalis est factionis liberalis democraticae. Minister rerum externarum et pro integratione Europaea die 25 Septembris 2009 factus est, primo ministro Vlad Filat. Id officium usque ad 30 Maii 2013 tenuit, quo die, successor eodem Filat, primus minister electus est. Consilio ministrorum ab eo proposito a legatis parlamenti reiecto, officium primi ministri die 14 Februarii 2015 reliquit, successore Cyrillo Gaburici.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Iurie Leancă (ad dextram partem) et Ioannes Kerry de vinis Moldavicis colloquuntur
Primi ministri rei publicae Moldaviae