Latinitas nondum censa

Vladimirus Filat

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nicolaus Gruevski Macedo (ad sinistram partem), Vladimirus Filat Moldavus, Carolus Schwarzenberg Bohemus, ad congressum factionis popularis Europaeae anno 2010 colloquentes

Vladimirus, vulgo saepius Vlad Filat (ad Lăpușna natus die 6 Maii 1969) est politicus Moldaviae, olim primus minister.

Vladimirus Filat est alumnus universitatis Iassiensis in Romania, ubi iuris prudentiae studuit duxque electus est discipulorum "Bessarabiensium" (i.e. Moldaviae usque eo Sovieticae) Iassii degentium. In eadem urbe usque ad annum 1998 negotiator meruit. Ad Moldaviam liberam reditus, factionis democraticae Moldavicae ab anno 2000 praeses vicarius, legatus est ab anno 2005 ad parlamentum Moldavicum. Anno 2007, affiliatione politica mutata, inter conditores fuit factionis liberalis democraticae. Die 25 Septembris 2009 primus minister electus est, quod officium usque ad diem 25 Aprilis 2013 tenuit. Diebus 28-30 Decembris 2010 fuit etiam praeses ad interim patriae.

Praesides Moldaviae
Primi ministri Moldaviae