Jump to content

Natalia Gavrilița

E Vicipaedia
Wikidata Natalia Gavrilița
Res apud Vicidata repertae:
Natalia Gavrilița: imago
Natalia Gavrilița: imago
Nativitas: 21 Septembris 1977; Malaeshty
Patria: Moldavia, Romania, Unio Sovietica
Nomen nativum: Natalia Catrinescu

Natalia Gavrilița (die 21 Septembris 1977 nata) est politica Moldaviae.

Mălăiești in oppido, hodie intra limites Transnistriae iacente, nata est. Iuribus internationalibus politiaeque publicae studens, alumna est universitatum Moldavicae Civicae Chisinoviae in urbe et Harvardianae apud Massachusettenses. In ministeriis Moldavicis ab oeconomia et ab eruditione, sed interdum extra Moldaviam operam dedit, videlicet Oxoniae iuxta Oxford Policy Management, Vasingtoniae apud Global Innovation Fund: a quo munere bis subito demissionem petivit, primum ut ministra vectigalium Moldaviae fiat, denuo ut prima ministra. Illo officio a die 8 Iunii 2019 usque in 14 Novembris tantum functa est (prima ministra Maia Sandu), hoc autem a die 6 Augusti 2021 hodie usque.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  • Store norske leksikon
Primi ministri Moldaviae