Latinitas bona

Institutum Coniunctionum Internationalium Moscuense

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Aedificium instituti.

Institutum Publicum Coniunctionum Internationalium Moscuense (Russice Московский государственный институт международных отношений, breve МГИМО) est universitas publica ministerii rerum extranearum Foederationis Russicae, die 14 Octobris 1944 constituta (e facultate internationali Universitatis Moscuensis in instututum separatum transformata) ad peritos relationis internationalis diplomaticaeque erudiendos. Haec universitas studiorum inter alia facultates iuris inter gentes, diplomatiae, et artis diurnariorum habet, in quo innovationem, reformationem educationis, et integrationem Europae programmatis investigantur. Linguas 53 hac in universitate docentur. Universitas inter alumnos suos multos legatos Sovieticos et Russicos habet, inter quos est, e.g., Sergius Lavrov. Praeterea, peregrinos matriculat scholasticos, inter quos Irina Bokova, praeses UNESCO, fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]