Aurelius Ciocoi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Aurelius Ciocoi
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 5 Iunii 1968;
Patria: Moldavia

Officium

Officium: Minister rerum externarum
Munus: legatus, politicus

Aurelius, vulgo Aureliu Ciocoi (Chisinoviae natus die 5 Iunii 1968) est legatus et politicus Moldaviae.

Alumnus est universitatis civicae Moldavicae, ubi arti diurnariae studuit, insuper scholae nationalis studiorum politicorum Bucarestensis et academiae ministerii externi Germanicae. Deinde legatus patriae in Germaniam, in Sinas, in Civitates Foederatas Americae missus est. Annis 2018 et 2019 iuxta praesidem Inguarum Dodon consiliarius a rebus externis meruit. Die 14 Novembris huius anni minister rerum externarum factus est, primo ministro Ioanne Chicu.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]