Ioannes Chicu

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ioannes Chicu
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Chicu: imago
Nativitas: 28 Februarii 1972; Pîrjolteni
Patria: Moldavia

Officium

Officium: Prime Minister of Moldova, Minister of Finance of Moldova
Munus: politicus, oeconomus

Ioannes, vulgo Ion Chicu (Pîrjolteni in oppido natus die 28 Februarii 1972) est oeconomus et politicus Moldaviae.

Alumnus est academiae studiorum oeconomicorum Moldavicae ubi administrationi studuit. Apud ministeria commercii et vectigalium operam dedit. Annis 2008 et 2009 consiliarius fuit iuxta primum ministrum Basilium Tarlev de rebus mercatoriis coniunctionibusque internationalibus. Minister a vectigalibus a die 10 Decembris 2018 usque ad 8 Iunii 2019 meruit, primo ministro Paulo Filip. Cui successore Maia Sandu mox e munere deiecta, Ioannes Chicu ipse primus minister die 14 Novembris 2019 creatus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Primi ministri Moldaviae
Ministri rectionis Moldavicae Pauli Filip 2016–2019
Arms of Moldova.svg
Octavianus Armașu • Monica Babuc • Georgius Bălan (2016–2017) • Basilius Bîtca (2016–2017) • Basilius Botnari (2016–2017) • Georgius Brega (2016–2017) • Octavianus Calmîc (2016–2017) • Svetlana Cebotari (2018–) • Vladimirus Cebotari (2016–2017) • Georgius Chirinciuc (2016–2017) • Paulus Filip • Corinna Fusu (2016–2017) • Cyrillus Gaburici (2018–) • Andreas Galbur (2016–2017) • Georgius Galbura (2016–2017) • Ruxanda Glavan (2016–2017) • Eduardus Grama (2016–2017) • Stella Grigoraș (2016–2017) • Alexander Jizdan • Iurie Leancă (2018–) • Christina Lesnic (2018–) • Valerius Munteanu (2016–2017) • Anatolius Șalaru (2016) • Eugenius Sturza (2017–) • Alexander Tănase (2018–) • Theodorus Ulianovschi (2018–) • Livius Volconovici (2018–) • Victor Zubcu (2016–2017)