Iulius Yego

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Iulius (vulgo Julius) Kiplagat Yego (natus 4 Ianuarii 1989 Soba River in Kenia) est iaculator[1] Kenianus.

In ludis mundanis athleticae levis 2015 Pechini certamen iaculatorium percivit, cum iaculum 92,72 metra coniceret. Hic praelongus iactus est longissimus ab athleta Africano iactum, et revera duo tantum homines longius coniecerunt: Aki Parviainen Finnicus, 93,09 metra, atque Iohannes Železný Cechicus, qui sexies longius quam 92.80 iecit, quorum iactuum longissimus 98,48 metrorum fuit. Yego etiam tria aurea nomismata et unum aeneum in ludis Africanis vicit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok, Editio secunda anni 2009, sub voce spjutkastare

Nexus externi[recensere | fontem recensere]