Iohannes Železný

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Železný anno 2012.

Iohannes (vulgo Jan) Železný (natus Mladá Boleslav in Cechoslovacia 16 Iunii 1966) est iaculator Cechicus pristinus.

Quattuor nomismata Olympica, nomimatim argenteum in Olympiis Seulensibus 1988 atque tria aurea continua in Olympiis Barcinonensibus 1992, Atlantensibus 1996, Sydneiensibus 2000 vicit. Etiam nomismata in quinis ludis mundanis athleticae levis, tria enim aurea, duae aenea, ac duae aenea in ludis Europaeis collegit. Die 25 Maii anno 1996 iaculum 98,48 metra coniecit, qui iactus multo longior est quam iactūs cuiusquam alii in toto orbe terrarum. Sexies omnino iaculum longius quam nemo alius iecit.

Postquam cursum honorum athleticum suum transcucurrit, munere exercitatoris ut puta Tero Pitkämäki iaculatoris Finnici atque Barborae Špotáková iaculatricis Cechicae functus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]