Iulius Baghy

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Iulius Baghy, histrio Hungarus et esperantista illustrissimus, circa annum 1925

Iulius (vere Gyula) Baghy (natus Segedini die 13 Ianuarii 1891, mortuus Aquinci die 18 Martii 1967) scriptor histrioque Hungarus fuit. Duo ei fuerunt pseudonyma, Jobo et Paĉj. Esperanticis ardere coepit anno 1911; operam multam pro Esperanticis dabat iam in captivitate in Siberia peracta.

Vita[recensere | fontem recensere]

Tata eius histrio, mater autem monitrix theatralis fuit. Absolutorio scholastico recepto Iulius quoque actor factus est et insuper scaenarum moderator. Primum bellum mundanum autem cursum honoris interrupit et Iulius Baghy sex annos captivus in castris Russicis manere debuit. Cum iuvenis esset, poesis fabellaeque eius lingua Hungarica scriptae in ephemeridibus Hungaricis legi potuerunt. Notio interior linguae Esperantica de pace concilianda eum mox alliciebat, ut sese motioni Esperanticae libenter studioseque dedicaret. Quem laborem adhuc in mora procul a patria in Siberia incohabatur, ubi cursus militibus variarum nationum habebat. In patriam reversus dux motionis Esperanticae nationalis factus est cursus habens, vesperas litterarum disponens, conventiculos "Esperanto-Rondo Amika" instituens.

Esperantici fautor vehementissimus[recensere | fontem recensere]

In multis Congressibus universalibus ab Universali Societate Esperantica celebratis ut histrio scaenarumque dissignator producebatur, e.g.anno 1923 Norimbergae cum actorum turba Mundi litterarum (Teatra trupo de Literatura Mondo). Anno 1924 in matrimonium duxit Elisabeth Zsiros (1891-1977), esperantistam.

Accurate de institutis Esperanticis internationalibus renovandis consilia proposuit litteris apertis anno 1931 datis. Ei in animo erat sempiterna auctio spiritalis esperantistarum. Anniversarium Ludovici Zamenhof, idiomatis auxiliaris pancosmici inventoris, libri diem festivum fieri debere proclamavit. Quae traditio usque nunc servatur. Etiam methodi instructoriae inauditae Andreae Cseh assecla factus es; uti Cseh in varias terras Europae (e.g. in Estoniam, Lettoniam, Bataviam, Hollandiam, Francogalliam) iit Esperantica ubique doctum.

Symbolas suas multis commentariis Esperanticis obtulit et usque annum 1933 redactor princeps "Mundi litterarum" (Literatura Mondo) erat. In operibus eius saepe elucet sententiola dilectissima haec: Amor pacem efficit, pax humanitatem servat, humanitas res omnium summa est.[1] Poemata eius prima in Russia confecta multis gaudium et curiositatem dederunt. Iulius Baghy limites linguisticos Esperantici pristinos reliquit et emolumento Esperantico valde profuit. Collectio praetitulata Preter la Vivo (1922) vias novas linguisticas in rimis, in imaginibus, in thesauro verborum amplissimo, in figuris tropisque monstravit lectores fascinans. In volumine altero Pilgrimo (1926) poeta maturior pathos suum porro extendebat odore romantico addito. Carmina legibilia in opere Migranta Plumo (1929) quaestiones formarum novarum extulerunt, cum tomus La vagabondo kantas (1933) reditum ad classicam sobriamque linguam personaret. Poesim Hungaricam in versificationem Esperanticam Iulii Baghy nonnumquam influxisse constat.

Baghy non solum in poesi sed etiam in prosa excellebat ut bene videris apud Dancu Marionetoj! (1927), Migranta Plumo, Printempo en la Aŭtuno (1931). Ibi defensorem pacis se praesentat ridendo verum dicens. Mythistoria eius prima Viktimoj (1926) vitam captorum in bello narrat verisimilia utique transcedens. Maioris momenti fortasse fabula Milesia magna Hura! (1930) est ubi societas satirice et modo gryllorum scriptorum criticatur.

In opere Migranta Plumo generi dramatico se dicat. In libris annorum 1930 ineuntium (La Vagabondo Kantas, versus simplices; Verdaj Donkiĥotoj, fabula Romanica in gryllis, 1933), Baghy magis magisque auctor satiricus factus est. Neque esperantistorum ipsorum vitiis ullo modo pepercit. Opus praetitulatum La Teatra Korbo (1934) memorias inde a pueritia continet nobisque informationes multas de epocho ista captanter donat. Libri duo palmam praemii academici tulerunt; opera haud pauca conversa sunt varia in idiomata vernacularia. Anno 1935 quaestiones politicas ei afferebat gubernium Nicolai Horthy dictatoris. Anno 1939 sodalis Academiae Esperanticae creatus est. Ante Res Novae Hungaricae anno 1956 silentium creationum fiebat, quo ad tempus munere custodis publici fungebatur.

Udalricus Lins ita de Baghy iudicat: Baghy inde ab intio sensus esperantistis dilectos spargit. Politicas horrens lectoribus facultatem dat, ut fraternitatem humanam res politicas superantem complectantur.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • 1923: Preter la Vivo, poemata, Aquinci, Literatura Mondo, 1923, 124 paginarum
  • 1925: Viktimoj, mythistoria de militibus captis in Siberia, Aquinci, Hungara Esperanto Instituto, 1925, 162 paginarum
  • 1926: Pilgrimo, poemata, Aquinci, 1926, 124 paginarum
  • 1927:Dancu, Marionetoj!, novelaro, Aquinci, 1927, 173 paginarum
  • 1929:Migranta Plumo, dramata, fabellae, poemata, Aquinci, Hungarlanda Esperanta Societo, 1929, 158 paginarum
  • 1930: Hura!, ne romano, nur grimaco, Aquinci, Literatura Mondo, 1930, 411 paginarum
  • 1931:Printempo en la Aŭtuno, Coloniae Agrippinae, Heroldo de Esperanto, 1931, 113 paginarum
  • 1933:Sur Sanga Tero, opus musivum in mythistoria quo continuetur Viktimoj, Aquinci, Szalai, 1933, 264 paginarum
  • 1933: La Vagabondo Kantas, poesis lingua facili, Aquinci, Szalay, 1933, 59 paginarum
  • 1933: Verdaj Donkiĥotoj, Aquinci, Szalay, 1933, 221 paginarum
  • 1934: La Teatra Korbo, Leiden, 1934, 110 paginarum
  • 1937: La Verda Koro, mythistoria lingua facili, Aquinci, 1937, 97 paginarum
  • 1958:Sonĝe sub Pomarbo, comoedia, La Laguna, Régulo, 1966, 111 paginarum
  • 1967: Eterna Printempo, 1967, 22 fol.
  • 1970: Aŭtuna Foliaro"", poemata, Oosaka, Pirato, 1970, 153 paginarum
  • 1977: En Maskobalo, dramata, Aquinci, Hungara Esperanto-Asocio, 1977, 141 paginarum
  • 1977: Metodiko-demandaro

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gulielmus Auld: Facetoj de Esperanto, Londinii, Brita Esperanto-Asocio, 1976.
  • Margarita Boulton: Poeto Fajrakora, la verkaro de Julio Baghy, Artur E. Iltis, Saraviponte, 1983.
  • Conterno, Clelia. 1977. Baghy tra la tempo. Literatura Foiro 43-44 (Iun.-Aug.): 10–11.
  • Arĝenta Duopo, liber festivus de Iulio Baghy et Colomano Kalocsay, Aquinci, Literatura Mondo, 1937.
  • Ioannes Lapenna, Udalricus Lins, Tatius Carlevaro: Esperanto en Perspektivo, faktoj kaj analizoj pri la internacia lingvo, Londinii/Roterodami, UEA, 1974.
  • Ora Duopo, jubilea libro pri Julio Baghy kaj Kolomano Kalocsay, Aquinci, Hungara Esperanto-Asocio, 1966.
  • Silfer, G. 1981. La leginda Baghy. Literatura Foiro 65 (Feb.): 4–5.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Versio originalis ecce: Amo kreas pacon, Paco konservas homecon, Homeco estas plej alta idealismo.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iulium Baghy spectant.