Gryllus (ars)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Gulielmus Pitt Iunior et Napoleo Bonaparte mundum inter se divisuri: gryllus Iacobi Gillray anno 1805 confectus

Gryllus[1] imitatio in arte est, quae satirice sive comice notationes hominum certas in facie, habitu, gestu in modum plus minusve depravatum imitatur. Etiam condiciones iocosae illudi possunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Modus maxime notus grylli satirici pictographia est (vernaculariter: cartoon) quae saeculo XVIII orta est et phaenomena socialia politicave in gradum absurdum exaggerat. Grylli primi autem iam in Aegypto vetere cernuntur necnon in antiquitate tam Hellenica quam Romana. Ibi et scaenas mythologicas et typos vitae cotidianae (e.g. potatores, athletas) ludibrio habuerunt.

Medio sic dicto Aevo modus generatim asperior invenitur (de monachis perversis, de agricolis miris etc.), cum tempore Renascentiae formae sensim magis urbanae fiant Leonardo Vincio, Alberto Durero et multis aliis agentibus. Bononiae in Schola artium, quam familia Caracci condiderat, saeculo XVI gryllos conficere discipuli docebantur. Qui studiosi velut bestias depinxerunt homines scholam visitantes. Chalcographus Petrus Leo Ghezzi Romae traditionem istam continuavit periegetes deformatos depingens. Genus hodie usitatum tamen non ante saeculum XVIII elaboratum est, quod factum est praesertim in Anglia et in Francogallia. Designatores nonnumquam persequebantur, e.g. Henricum Ohser tempore Nazismi.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Verbum hoc proponitur apud Christianum Helfer: Lexicon auxiliare, Saraviponte 1991, p.311 secundum Plinium (nat. 35,114)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad gryllos spectant.