Udalricus Lins

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ulrich Lins anno 2005

Udalricus (vere: Ulrich) Lins (natus die 4 Augusti 1943 Bonnae) historicus Germanus est. Studebat historiae, scientiis politicis et linguae Iaponicae. Doctoratum adeptus est indagans de motione religiosa patrioticaque Iaponica Oomoto quae dicitur.

Operam dat in rebus commutationum academicarum assecurandarum in servitio DAAD ("Deutscher Akademischer Austauschdienst" - institutum Germanicum statale de efficiendis mutationibus scientificis). Plures annos grapheum DAAD Tokii duxit. Cum aliis editor est historiae Germanicae maximae in voluminibus XII; conversio eius in linguam Iaponicam annis a 1981 ad 1986 confecta est.

Annis a 1989 ad 1995 praeses vicarius fuit Universalis Societatis Esperanticae. Udalrico Lins infantes duo sunt.

De certa lingua periculosa[recensere | fontem recensere]

Versio originalis Esperantica libri eius de persecutione esperantistarum in lucem prolata est anno 1988; anno 2016 autem versio emendata apparuit. Opusculum in varia idiomata conversa est - lingua proxima fuit Anglica. Ibi historia esperantistarum usque finem nazismi respective stalinismi accuratissime praesentatur. De differentia persecutionem inter Hitler et Stalin - quod attinet ad Esperantici amatores - sic concludenter argumentatur: "In der Sowjetunion ging die Bewegung 1937/38 zugrunde – fast in den gleichen Jahren, in denen die Nazis Esperanto in Deutschland zu vernichten suchten. Das Ausmaß der Unterdrückung war in der Sowjetunion sogar größer als in Deutschland. Die Verfolgungen waren noch schockierender, denn sie wurden von einem Regime verantwortet, dessen herrschende Ideologie in mancher Hinsicht mit der Esperanto-Idee übereinzustimmen schien..."[1]

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Die Ômoto-Bewegung und der radikale Nationalismus in Japan. Oldenbourg, Monachii/Vindobonae 1976, ISBN 3-486-44451-4, 300 p. Zugleich Dissertationsschrift an der Philosophischen Fakultät der Universität zu Köln, 1975.
  • Zwei zaghafte Riesen? Deutschland und Japan seit 1945 (mit Arnulf Baring, Manfred Görtemaker und Masamori Sase). Belser, Stuttgardiae/Turici 1977, ISBN 3-7630-1181-1 und ISBN 3-7630-1183-8, 698 p.
  • La danĝera lingvo. Studo pri la persekutoj kontraǔ Esperanto. Bleicher, Gerlingen 1988, ISBN 3-88350-505-6, 536 S.; editio altera: Progreso, Moscuae 1990, ISBN 5-01-003136-1; nova editio: Universala Esperanto-Asocio, Roterodami 2016, ISBN 978-92-9017-128-7
  • Die gefährliche Sprache. Die Verfolgung der Esperantisten unter Hitler und Stalin. Bleicher, Gerlingen 1988, ISBN 3-88350-023-2, 326 S. (Theodisce, versio compendiaria)
  • Dangerous Language: Esperanto under Hitler and Stalin. Palgrave Macmillan, Londinii 2016, ISBN 978-1-137-54916-7, xviii+299 p.
  • Dangerous Language: Esperanto and the Decline of Stalinism. Palgrave Macmillan, Londinii 2017, ISBN 978-1-352-00019-1, xv+198 p.
  • edens cum Detlev Blanke: La arto labori kune. Festlibro por Humphrey Tonkin. Universala Esperanto-Asocio, Roterodami 2010, ISBN 978-92-9017-113-3. 901 p.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Conversio: In Unione Sovietica motio annis 1937 et 1938 emortua est - fere iisdem annis quibus nazistae res Esperanticas in Germania removeri volebant. Damna tamen in Unione Sovietica maiora fuerunt, quippe quae a regimine facta sunt cuius scopi saepe cum notionibus esperantistarum congruerentur. (e versionis Theodiscae pagina 294)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]