Colomanus Kalocsay

E Vicipaedia
Colomanus Kalocsay, medicus esperantistaque Hungarus

Colomanus (Kálmán) Kalocsay (natus 6 Octobris 1891 in Abaújszántó in Hungaria septentrionali; mortuus die 27 Februarii 1976 Aquinci) medicus esperantistaque Hungarus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Kalocsay diversis sub pseudonymis opera scripsit velut C. E. R. Bumy, Kopar, Alex Kay, K. Stelov, Malice Pik, Peter Peneter. Illis opusculis numerari potest inter poetas et interpretes maximi momenti in motione Esperantica qui emolumento linguistico valde profuit. In valetudinario Budapestinensi quodam infectologi munere est functus.

In pueritia non solum Esperanticum idioma sed etiam linguam Ido edidicit; postea lingua Ido propter flexibilitatem poeticam minus aptam reiecta est. Anno 1921 collectio prima poeseos Esperanticae in lucem prolata est quam innumerabilia alia opuscula pretiosa sequebantur. Moderans periodicum "Literatura Mondo" annis 1920 et 1930 Scholam scriptorum Budapestinensem quae vocatur regebat.

Praeter lyrica etiam opera theoretica in litteris grammaticisque exaravit. Grammatica necnon encyclopaedia creationi eius effluebant. Pro Encyclopaedia Esperantica enim censuram linguisticam fecit. Una cum Gastone Waringhien scripsit librum definitivum omnibus scriptoribus Esperanticis dicatum cui titulus Parnasa Gvidlibro necnon grammaticam fundamentalem Plena Analiza Gramatiko.

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Colomanum Kalocsay spectant.