Ioannes Lapenna

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ioannes / Ivo Lapenna (natus die 5 Novembris 1909 Spalati, mortuus die 15 Decembris 1987 Hafniae) iuris consultus Dalmaticus fuit et professor apud Collegium universitarium Londinii. Numerari potest inter Esperanticorum fautores studiosissimos. In matrimonium duxerat Aemiliam Lapenna, esperantistam.

Vita et cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Agrani Ioannes Lapenna tamquam iuris peritus operam dabat doctoratu recepto; in isto officio et homines politice accusatos defendere soliti sunt. Secundo bello mundano in sectione propagandae in favorem bellatorum tectorum Illyricorum laborabat Barii et alibi.

Bello finito Lapenna, qui centurio maior in exercitu factus erat, moderator principalis diversorum actorum diurniorum fuit. Anno 1948 creatus est professor in facultate iurisprudentiae apud universitatem Zagrabiensem. Anno autem 1949 Iugoslaviam reliquit Lutetiam et Londinium petitum. Immo ibi denuo professoris dignitatem adeptus est tamquam homo in iure Europae Orientalis atque Unionis Sovieticae peritissimus. Excellebat in quaestionibus de iure poenali.

Operae publicae[recensere | fontem recensere]

Ioanni Lapenna esperantistae cuncti gratias multas agunto. Namque Lapenna instigatore Unitarum Nationum educationis scientiae culturae ordo die 10 Decembris 1954 petitioni in favorum linguae Esperanticae annuit. Quae approbatio usque hodie suprema est quoad partes linguae Esperanticae in mundo agendas. Insuper Universali Societati Esperanticae/UEA sedes consultatoria apud Nationes Unitas concessa est.

Annis a 1955 ad 1964 secretarius generalis UEA fuit et annis inter 1964 et 1974 eius praeses, antequam Hunfridus Tonkin gubernator creatus esset.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • 1950: Retoriko kun aparta konsidero al esperantlingva parolarto, Lutetiae Parisiorum.
  • 1964: State and Law: Soviet and Yugoslav Theory, Londinii.
  • 1968: Soviet Penal Policy. A Background Book, Londinii/Sydneii/Tokii.
  • 1974 (cum Udalrico Lins et Tatio Carlevaro): Esperanto en perspektivo. Faktoj kaj analizoj pri la Internacia Lingvo, Londinii/Roterodami.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Lapenna spectant.