Iosephus Roth

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Iosephus Roth
Res apud Vicidata repertae:
Iosephus Roth: imago
Iosephus Roth: subscriptio
Nativitas: 2 Septembris 1894; Brody
Obitus: 27 Maii 1939; Lutetia
Patria: Austria

Officium

Munus: scriptor, diurnarius

Memoria

Sepultura: Cimetière parisien de Thiais
Schola Iosephi Roth, Brody in Ucraina occidentali
Liber rerum novarum Berolini anno 1924 editus
Inscriptio Iosepho Roth dicata Berolini

Moses Iosephus Roth (natus familia Iudaica) fuit illustris scriptor et diurnarius Austriacus, qui in patria et in Germania operam dedit. Die 30 Ianuarii 1933 Lutetiae consedit neque umquam in Germaniam revertit, ubi eodem die Adolfus Hitler ad summam rerum accessit, et legibus novis inauditisque ferendis gentem Iudaeorum opprimere coepit.

Roth in mythistoriis socialibus Realismo saeculi XIX inspiratis, inter quas e.g. Radetzkymarsch (1932) et Die Kapuzinergruft (1938), imaginem nostalgicam Imperii Austro-Hungarici depinxit. Argumentum magnum in sorte iudaeorum orientalium describenda fuit mythus Iudaei Vagantis (Flucht ohne Ende 1927; Juden auf Wanderschaft, narratiunculae, 1927). Turba scriptorum Jung-Wien eum valde movit; insuper gregibus scriptorum in tabernis coffeariis Vindobonensibus laboratum degentium interfuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Filius negotiatoris lignarii frumentariique philosophiae et linguae Theodiscae Leopoli (1913) et Vindobonae (1914) studebat. Ex anno 1916 miles factus est, primo tamquam vigilis militaris postea tamquam assistens in servitio informatorio ad acies. Antea erat divulgata narratio Der Vorzugsschüler (1915). Tempore bellico tractationes suas diversis in periodicis Vindobonensibus Pragensibusque imprimi iussit. Anno 1918 Vindobonam reversus diurnarius factus est unum annum post in actis diurnis liberalibus Neuer Tag paululum socialismum foventibus. Postquam Berolini anno 1920 advenit, in matrimonium duxit anno 1922 Fridericam Reichler.

Democratiae socialis fautor[recensere | fontem recensere]

Anno autem 1923 denuo inveniebatur Vindobonae. Fabulae Milesiae eius primae Das Spinnennetz (1923), Hotel Savoy (1924) et Die Rebellion (1924) in passibus in foliis Arbeiter-Zeitung (Vindobonae), Frankfurter Zeitung (Francofurti) et Vorwärts (Berolini) apparuerunt. Socialismi amicus in fabulis diversis (e.g. apud Das Spinnennetz) de burgensis non confidentis implicatione sub potestatibus politicis terrificis narrat. Roth etiam operam dabat pro foliis bursariis Berliner Börsenkurier et Prager Tagblatt Anno 1925 diurnarius stativus Lutetiae pro Francofurtensibus declaratus est. Quod munus autem post unum annum iam finitum erat; anno 1926 post itinera in Unionem Sovieticam socialismum reicere coepit, de quo series Reise in Rußland testimonium perhibet. Sequebantur anno 1927 Reise nach Albanien et Briefe aus Deutschland.

Traditionum fautor[recensere | fontem recensere]

Mox vita iudaeorum orientalium necnon monarchiae Danubianae finis argumenta maioris momenti in libris fiebant, e.g. apud Flucht ohne Ende (1927), Rechts und Links (1929), Der stumme Prophet (1929), Hiob (1930) et Radetzkymarsch (1932). Liber Flucht ohne Ende iteravit theseis novi realismi: "Non iam de scriptura agitur sed de pura observatione." Iam apud Hiob. Roman eines einfachen Mannes mutationem scriptoris de latere politico sinistro ad latus traditionibus favens bene sentimus, ubi morum antiquorum mythos aura serena velantur. In opere magno praetitulato Radetzkymarsch interitus privatus cum progressione historica non opportuna unificantur unde fuga impossibilis. Hoc in familia Trotta ostenditur: "Historia nos odio habere videtur; tempus hoc nos parvi aestimat statibus nationalibus creatis."

Anno 1928 cum Stephano Zweig consuetudines contraxit; uxor eius autem ob mentis confusione in nosocomium Lentiense missa est; anno 1940 tempore socialismi nationalis necata est euthanasia. Annis proximis Roth laboravit pro foliis Münchner Neuesten Nachrichten (Monaci), Neue Rundschau et Literarische Welt.

Exsul[recensere | fontem recensere]

Anno 1933 decisionem capit ut in Francia habitaret et Lutetiae periodicis variis linguae Theodiscae, quae profugi condiderant, symbolas suas dedit. In diribitorio vivens crisim maxime profundam habuit et bibulus factus est. Tunc opera scripta sunt haec: Das falsche Gewicht. Die Geschichte eines Eichmeisters (1937), Die Kapuzinergruft (1938) et Die Legende vom heiligen Trinker (1939). In libris in supralatione dies Austriae veteris glorificantur, quae fascismo Europaeo periculoso contraria velut solutio unica politica depingitur.

Mythistoria Kapuzinergruft, cuius titulus cryptam Habsburgorum Vindobonensem alludit, praefectum militarem (ficticium) Franciscum Ferdinandum Trotta prodire facit. Cuius vita bello finito sensu carere videtur et desperatio maxima fit de virtutibus pristinis numquam reversuris. Narratiuncula Legende vom heiligen Trinker autem sortem potatoris cuiusdam infelicem monstrat i.e. scriptoris Roth temetorum cupidissimi.

Anno 1936 Ostendae scriptricem Irmgard Keun cognovit, quacum annum et dimidium communiter vivit. Annis 1937 et 1938 varias terras ultima vice vidit: in Poloniam vectus est a societate PEN invitatus, versatus est Vindobonae Amstelodamique. Novissimo anno edita est fabula Die Geschichte von der 1002. Nacht. Roth vita defunctus est Lutetiae in valetudinario Necker pauperibus patenti.

Opera alia et iudicium generale[recensere | fontem recensere]

Ecce opera eius alia: Zipper und sein Vater (1928), Tarabas. Ein Gast auf dieser Erde (1934), Beichte eines Mörders, erzählt in einer Nacht (1936) et Leviathan (post mortem, 1940). Pelliculis adaptata sunt e.g. Die Kapuzinergruft (1971, disponente I. Schaaf), Hiob (1978, disponente M. Kehlmann), Tarabas (1982, disponente M. Kehlmann), Das Spinnennetz (1989, disponente Bernardo Wicki).

Arminius Kesten, scriptor editorque putabat Iosephum Roth esse "moralistam et hominem aestheticum summum". In fabulis Romancicis "iuvenis quidam acer atque ardens ambulat usque ad peritum. Virtutes et cupiditates, modestia et melodia, ratio et puritas opera eius signant atque notant. Agitur de Romanticismi fautor ratione Realismi circumspectans."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Sebastian Kiefer: Braver Junge – gefüllt mit Gift. Joseph Roth und die Ambivalenz. Metzler, Stuttgardiae / Vimariae 2001, ISBN 3-476-45258-1.
  • Dietmar Mehrens: Vom göttlichen Auftrag der Literatur. Die Romane Joseph Roths. Ein Kommentar, (dissertatio), Hammoniae 2000, ISBN 3-8311-0472-7.
  • Michael Amon: Joseph Roth packt seine Koffer, verläßt Berlin und läßt ein Manuskript unvollendet zurück. Essay. Apud: Wiener Journal., mense Maio 1999.
  • Michael Bienert (eld.): Joseph Roth in Berlin. Kiepenheuer & Witsch, Coloniae Agrippinae 1996, ISBN 978-3-462-04178-1.
  • Rainer-Joachim Siegel: Joseph Roth-Bibliographie. Cicero-Presse, Morsum 1994, ISBN 3-89120-014-5.
  • Soma Morgenstern: Joseph Roths Flucht und Ende. Erinnerungen. zu Klampen, Luneburgi 1994, ISBN 3-924245-35-5.
  • Heinz Lunzer, Victoria Lunzer-Talos: Joseph Roth – Leben und Werk in Bildern.
  • Géza von Cziffra: Der heilige Trinker. Erinnerungen an Joseph Roth. Bergisch Gladbach 1983. (Neuauflage: Mit einem Vorwort von Marcel Reich-Ranicki. Berenberg, Berolini 2006, ISBN 3-937834-14-1)
  • Helmuth Nürnberger: Joseph Roth mit Selbstzeugnissen und Bilddokumenten. Reinbek bei Hamburg 1981. (Editio XI. 2006 (=rowohlts monographien. 50301), ISBN 3-499-50301-8)
  • David Bronsen: Joseph Roths lebenslange Auseinandersetzung mit dem Zionismus. Apud: Zeitschrift für die Geschichte der Juden. (ZGDJ), 1/1970, Olamenu, Telavivi p. 1–4.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosephum Roth spectant.
Incubator-logo.svg Lege Γιόζεφ Ροτ ("Iosephus Roth") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam