Latinitas bona

Ostenda

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ostenda
Res apud Vicidata repertae:
Ostenda: insigne
Civitas: Belgica
Locus: 51°14′0″N 2°56′0″E
Numerus incolarum: 70 600
Zona horaria: UTC+1
Situs interretialis
Nomen officiale: Oostende

Gestio

Praefectus: Johan Vande Lanotte
Procuratio superior: Circumdarium administrativum Ostendense

Geographia

Superficies: 37.72 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Middelkerke, Gistel, Aldenburgensis, Bredene

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Baniulum

Ostenda[1] (Batave Oostende) est urbs Belgica ad Mare Germanicum sita, prope 70.000 incolarum. Adest portus maritimus et portus aeronavium.

Ostenda, hoc est finis orientalis in lingua Batava, ita vocatus est quia saeculo 9 ad finem orientalem insulae Testerep sita erat. Ea insula autem non iam existat. Ostenda nunc prope est ad medium litus Belgicae: 30km a Francia, et 35km a Nederlandia.

Quamquam iam sunt mille annis ex quo urbs condita est, nulla fere sunt aedificia antiqua. Saepe enim est vastata vel in bellis, vel a tempestatibus, et de integro reconstructa. Cum periegesis et commercium regionalis ei sunt magni momenti, etiam multae domus de initio saeculi 20 demolitae sunt ut insulae aedifici possent.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1267 Margarita Secunda Constantinopolitana Ostendam, quae eo tempore vicum piscatorum erat, iure condidit. Tempestatum inundationumque causa urbs annis 1372 et 1447 paulum translata est. Anno 1489 Ostenda vastatus est a copiis qui Maximiliano I rege Germano faverunt. Hoc erat incipio bellorum Batavorum. Primo Anglici deinde Batavi urbem ceperunt. Anno 1572 cum auctoritate ducis Albae urbs munitur. Post proelium apud Neoportum exercitus Gulelmi Auriaci in Ostendam recessit, cuius portus et Anglicis patuit. Sic fiet Ostenda ultimum oppidum Protestantium in terris Catholicis. Per tres annos (1601-1604) obsidebatur a copiis Hispanicis. Cum decessione exercitus Batavi obsidio finita est. Urbs vastata erat. Dicunt reginam Isabellam, filiam regis Hispaniae Phillipi II tunicam suam non velle mutare dum Ostenda non capta erat. Itaque urbe capta tunica eius erat colore qui nunc Isabella vocatur. Haec historia autem falsa est, cum hic color iam ante ita vocabatur.

Postquam exercitus Francogallici et Hispanici in proelio apud Ramillies divincti erant, illi in Ostendam recesserunt. A classe Anglica obsidebatur et iterum vastata est. Anno 1706 urbs se imperatori Austriaco tradidit.

Ostenda in tabula Ferraris

Ineunte saeculo 18 mercatio navalis augescit, et viguit cum anno 1723 Societas Ostendensis (Oostendse compagnie) facta est, quae cum India mercabatur. Paulo post autem, anno 1731, distracta est, urgentibus civitatibus alienis. Napoleone Bonaparte regnante expansio portus stitit. Duae fortalitiae constructa sunt: Fort Royal et Fort Napoleon. Haec usque nunc servata est, nec autem illa. Libertas Belgicae anno 1830 denuo magnum negotium Ostendae adtulit. Viam ferraliam inter Ostendam et Bruxellam constructa est. Navibus cursus publicus, deinde quoque peregrinatores, ab Ostenda ad Dover vehitur. Cum medio saeculo 19 opus oppido deesset, munimenta destructa sunt. Inde urbs cito expandebat. Rex Belgarum Leopoldus II Ostendam elegit ut ibi aestate commoraritur. Eius auctoritate multa aedificatur, velut theatrum Kursaal, Horti Leopoldi, Circus Wellington et Porticus Regalis. Eo tempore Ostendae erat cognomen 'Regina urbium maritimarum'.

Ostenda exeunte saeculo 19

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • J.-N. Pasquini, Histoire de la ville d'Ostende et du port, Bruxella, 1843

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]