Iudaeus Vagans

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Iudaeus Vagans a Gustavo Doré pictus.

Secundum fabulam, Iudaeus quidam Christum ad Calvariam progredientem irrisit, quapropter condemnatus est ut per orbem terrarum usque ad Diem Iudicii pervagaret. Haec fabula primum Lugduni Batavorum in libello anno 1602 edito paruit. Ilicet per regiones Protestantes innotuit et in Anglia anno 1625 mentio eius prima facta est. Ferebatur a nonnullis ianitor palatii Pontii Pilati fuisse et nomen Ahasuerum tulisse. [1]

De Iudaeo Vagante late scripsit et Iohannes Potocki, in mythistoria sua Manuscriptum Caesaraugustae inventum, saeculo undevincesimo ineunte. Etiam Gulielmus Küchelbecker in opera sua scripsit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. ed. Cross "Dictionary of the Christian Church"