Ioannes Ludovicus Tauran

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vexillum Ioannes Ludovicus Petrus Tauran
Ioannes Ludovicus Petrus Tauran
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
Ioannes Ludovicus cardinalis Tauran mense Februario 2010
Ioannes Ludovicus cardinalis Tauran mense Februario 2010
praeses Archivi et Bibliothecae Apostolicae Vaticanae
titulus
S. Apollinaris ad Thermas Neronianas-Alexandrinas
Natus 5 Aprilis 1943
presbyter ordinatus 20 Septembris 1969
episcopus nominatus 1 Decembris 1990
episcopus consacratus 6 Ianuarii 1991
Cardinalis promulgatus 21 Octobris 2003
a papa Ioanne Paulo II
Mortuus 5 Iulii 2018
Pagina officialis Sanctae Sedis

Ioannes Ludovicus Petrus Tauran (natus die 5 Aprilis 1943 Burdigalae in Francia; Hartfordiae in Connecticuta mortuus die 5 Iulii 2018) fuit cardinalis Ecclesiae Catholicae.

Alumnus fuit Universitatis Gregorianae Academiaeque Eccclesiasticae necnon universitatis Catholicae Tolosanae. Iuxta curiam Romanam de rebus exgternis ab anno 1975 operam dedirt. Secretarius de rationibus cum civitatibus ab anno 1990, deinde praeses Archivi Secreti et Bibliothecae Apostolicae Vaticanae ab anno 2003 meruit. A die 1 Septembris 2007 Pontificii Consilii pro Dialogo Inter Religiones praeses est. Mense Aprili 2005 Tauran conclavi adfuit, qui Iosephum Ratzinger papam fecit et postea inter conclavi mense Martio 2013 cardinalis protodiaconus fuit et ergo, iam morbo Parkinson laborante, toto orbi nuntiavit praeclaris verbis "habemus papam" Georgii Marii Bergoglio electionem et nomen pontificale eius Franciscum. A die 20 Decembris 2014 Tauran fuit camerarius Camerae Apostolicae. Sententia apostolica eius fuit Veritate et Caritate.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

"Curriculum vitae" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)

Secretarii sectionis de rationibus cum civitatibus Vaticani