Sacri Ordines

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Sacri ordines in ecclesiis Christianis sunt praecipuae partes sive munera intra ecclesiam. Ordinum structura et significatio inter ecclesias differant: Cum in ecclesiis Catholicis et Orthodoxis ordinatio sacramentum habeatur, in ecclesiis ex reformatione ortis, si quidem exstiterit, merum ministerium ad tempus subitum est.

In Ecclesia Catholica[recensere | fontem recensere]

Sacramentum ordinis est sacramentum Catholicum. Ex canone 1008 Codicis Iuris Canonici:

Sacramento ordinis ex divina institutione inter christifideles quidam, charactere indelebili quo signantur, constituuntur sacri ministri, qui nempe consecrantur et deputantur ut, pro suo quisque gradu, novo et peculiari titulo Dei populo inserviant.[1]

Ordines sunt episcopatus et presbyteratus et diaconatus, qui conferuntur manuum impositione et precatione consecratoria, quam pro singulis gradibus libri liturgici praescribunt. (can. 1009, §2)

Ante Concilium Vaticanum Secundum conferebantur etiam ordines minores: subdiaconatus, acolythatus, lectoratus, exorcistatus, ostiariatus.

Tria munera[recensere | fontem recensere]

Theologia Catholica docet trium Christi munerum (sc. prophetae, sacerdotis, regis) plenitudinem episcopali consecratione in episcopos conferri,[2] ut et ipsi sub auctoritate papali una cum sacerdotibus et diaconis munus regendi, munus docendi et munus sanctificandi Christum imitantes exerceant.[3]

Codex Iuris Canonici (1983) usitatas trium munerum appellationes vocibus liturgiae, verbi et caritatis interpretatur: Qui constituti sunt in ordine episcopatus aut presbyteratus missionem et facultatem agendi in persona Christi Capitis accipiunt, diaconi vero vim populo Dei serviendi in diaconia liturgiae, verbi et caritatis. (§ 1009)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Usque ad rescriptum Omnium in mentem motu proprio a Benedicto XVI anno 2009 edito canon 1009 finivit: ... ut pro suo quisque gradu in persona Christi Capitis munera docendi, sanctificandi et regendi adimplentes Dei populum pascant."
  2. CONSTITUTIO DOGMATICA DE ECCLESIA LUMEN GENTIUM, cap. 21
  3. CHRISTUS DOMINUS, II,11 et saepius.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]