Ioannes Giono

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Ioannes Giono
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 30 Martii 1895; Manoasca
Obitus: 9 Octobris 1970, 8 Octobris 1970; Manoasca
Patria: Francia
Nomen nativum: Jean Fernand Giono

Officium

Officium: President of the Jury at the Cannes Festival
Munus: Scriptor, scriptor scaenicus, mythistoricus

Memoria

Laurae: Legio Honoris, Q24805355

Ioannes Giono sive Francogallice Jean Giono (natus Manoascae in vico praefecturae Alpium Provinciae in regione Provincia et Alpibus die 30 Martii 1895; ibidem mortuus die 9 Octobris 1970) fuit scriptor et scaenicus Francicus. Multae ex eius fabulis in agris Provinciae aguntur. Eius mythistoriae, ab imaginatione vel Graecia antiqua inspiratae, statum hominis in mundo depingunt, de moralibus metaphysicisque quaestionibus tractant, atque universali gravitate imbutae sunt.

Giono amicus factus est Luciani Jacques, Andreae Gides, et Ioannis Guéhenno, pictorum Georgii Gimel et Sergii Fioro consobrini sui.

Vita[recensere | fontem recensere]

Pueritia et primum bellum mundanum[recensere | fontem recensere]

Ioannes Giono unicus filius est Ioannis-Antonii Giono (1845-1920), in Sancto Amantio[1] nati, anarchistae, sutoris, Pedemontici origine, atque Paulinae Pourcin (1857-1946), in Gesoriaco natae, cuius mater e Picardia, pater e Provincia erat. Ioannes Giono pueritiam suam in Jean le Bleu partim narravit. Pater multos exsules proscriptosque acceperit[2].

Anno 1911, Ioannis studia, aegri patre inopique familia, interrupta sunt. Tunc in argentaria, Francogallice "Comptoir National d'escompte" nominata, laboravit. Quam posset discere sponte sua perrexit ut cupidinem sciendi satiaret. Anno 1915, unius e terribillimis primi belli mundani proeliis particeps fuit, quo anima perculsus est. Proximus enim amicus pluresque sodales circa eum occisi sunt. Ipse autem gasio vulneratus est. Belli atrocia et saevitiam detestans, persuasus pacifista factus est sicut multi alii pugnantes.

Prima scripta[recensere | fontem recensere]

Postea classicos scriptores, praecipue Vergilium, legere eum ad scribendum incitavit. Amicus Lucianus Jacques eius poëmata legit, pergeret hortatus est, et ephemeride sua Les Cahiers de l'Artisan (Pugillares Artificis) carminum gregem Accompagnés de la flûte (Concinente tibia) titulatum publicavit. Ioannis primus liber Colline (De colle) criticis bene acceptus est. Tres successivae mysthoriae etiam bene succederunt, cuius beneficio Manoascae domum Le Paraïs emit[3]. Scribere Ioannis oculis plus plusque referebat, propter quod, anno 1929 clausa argentaria ubi laborabat, quamquam professionem abiicere ut se ad scribendum plene dederet consilium cepit. Eodem anno Americanum praemium Brentano ob Colline, annoque 1930 praemium Northcliffe ob Regain ei decernatum est. Anno 1932 eques Legionis Honoris factus est.

Initiantibus annis 1930 gestae res Ioannem Giono ut in politicam implicaretur impulerunt. Ad communisticam "Association des écrivains et artistes révolutionnaires" (Sodalitatem scriptorum et artificum pro re nova) adhaesit sed, diffidens, cito recedit.

Aprili 1935 Que ma joie demeure (Gaudium meum maneat) publicavit qui textus apud iuvenes optime iudicatus est. Titulus ad Ioannis Sebastiani Bachii cantatam Iesu, gaudium meum, cuius prima pars Francogallice Jésus, que ma joie demeure (Iesu, gaudium meum maneat) nota est[4], alludit, quam per operam se uni communitati hominum praeter religionem credere enuntiare cupiebat. Praeterea Hermanni Melville Moby-Dick in linguam Francogallicam convertit deinde Pour saluer Melville (Ad salutandum Melville) publicavit.

Novi belli praemitiae mox apparuerunt. Ioannes Giono tunc supplicia scripsit Refus d'obéissance (Recusatio oboedientiae), Lettre aux paysans sur la pauvreté et la paix (Epistula ad rusticos de pauperie et pace), Précisions (Notanda) et Recherche de la pureté (Quaestio puritatis).

Secundum bellum mundanum[recensere | fontem recensere]

Bello denuntiato, ad Diniae conscriptionum locum iit[5]. Attamen pacifismi causa die 14 Septembris 1939 comprehensus ess. Deinde propter nolle prosequi liberatus est et militari officio immunis factus est.

Duas villas anno 1939 emit, unde multa cibaria ei erant, itaque multos viatores domi accipere poterat, scribante eius filia[6]. Per belli tempus, Ioannes publicare perrexit, contra Comitatus Nationalis Scriptorum iussum. Bonus operum suorum successus eum locupletabat[7]. Filiam phthisi laborantem diu curabat, ea ad montes, in Lalley, auferenda[8].

Ante etiam belli finem, Germanos faventium propinquus fuisse exprobratus est. In diario Aujourd'hui tres annos scriptavit, et nazisticum diarium Signal documentarium Ioanni Giono dedicavit. Giono per Radio Paris eloquebatur [9]. Regimen Viciacense eius cogitationes seduxit et eis politico modo fructum est[10]. Pro certo tamen habetur Giono rebellos, Iudaeos et communistas ab 1940 abscondisse et auxiliatum esse[11]. Opus Hitlerismi recusationis signa interdum continet. Nam non solum Le Voyage en Calèche Decembri 1943 a Franciam occupantibus Germanis prohibitum fuit, sed etiam Angelo III a Germanis persequitur in inedito mythistoriae Mort d'un personnage initio; notandum est etiam personae Clef-des-Coeurs exitium in Ennemonde.

Bomba ante Ioannis Giono domum nocte inter 11 et 12 Ianuarii 1943 deposita est, displodendoque neminem vulneravit, ianuam tamen delevit[12]. Post bellum Giono cum hoste cooperavisse accusatus est iterumque in carcerem Septembri 1944 coniectus est, praesertim quia per La Gerbe, Nazistas favens diarium, Deux Cavaliers de l'orage publicaverat, atque propter photographicum documentarium in Signal[13]. Ianuario 1945 liberatus est: non inculpatus fuit. Nihilominus, Comitatus Nationalis Scriptorum eum proscripsit ne eius opera in Francogallia publicare liceret.


David's face Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hodierno nomine Saint-Chamas. Vide: Ubi invenitur Sanctus Amantius?(Francogallice)
  2. Sylvie Giono, Jean Giono à Manosque. Le Paraïs, la maison d’un rêveur, Belin, 2012. Collection « De l’intérieur », p. 46.
  3. Sylvie Giono, Op. cit, p. 9
  4. Vide Francogallicae Vicipaediae paginam de ea cantata (Francogallice)
  5. Sylvie Giono, Op. cit, p. 42
  6. Sylvie Giono, Op. cit, p. 48
  7. Jean Giono, Journal de l'Occupation, in Journal, poèmes, essais, Paris, Gallimard, 1995, p. 333.
  8. Sylvie Giono, op. cit., p. 51-52
  9. Jean Garcin, De l'Armistice à la Libération dans les Alpes de Haute-Provence, 17 juin 1940-20 août 1944, Chronique - Essai sur l'histoire de la Résistance avec un prologue 1935-1940 et un épilogue 1944-1945, DL 4e trimestre 1990, Imprimerie Vial, p. 81.
  10. Henri Pollès, L'opéra politique, Paris, Gallimard, 1937, p. 207.
  11. Articulus Encyclopaedia Universalis, "Jean Giono" a Laurent Fourcaut
  12. Laurent Fourcaut, "Jean Giono (1895-1970)", Encyclopædia Universalis. Lege in rete (archive). (Francogallice)
  13. Jean Montenot, Giono, Lire, no 380, Novembri 2009.