Imperium Germanicum (1933-1945)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Imperium Germanicum (discretiva)

Vexillum Imperii Germanici ab anno 1935
Insigne Imperii Germanici

Imperium Germanicum 1933-1945 fuit dictatura, in qua Nationalistica Socialisticaque Operariorum Factio Germanica (NSDAP) dominationem habuit, cuius praeses sive "dux", ut ipse appellari voluit, fuit Adolphus Hitler.

Appellationes[recensere | fontem recensere]

Imperium Germanicum[recensere | fontem recensere]

Germania nomine "Imperium Germanicum" varia tempora transiit: Imperium Germanicum ab anno 1871 usque ad annum 1918 civitas foederalis cum urbibus liberis fuit, cui monarchus constitutionalis praeerat. Res Publica Vimariana fuit democratia, quae ab anno 1919 usque ad annum 1933 exstabat.

In cuius locum, postquam Adolphus Hitler die 30 Ianuarii anno 1933 cancellarius imperii factus est, futura (a mense Augusto anni 1934) "civitas nationalistica socialistica ducalis" successit, quae simul cum Bello Orbis Terrarum Secundo in Europa exercitibus Germanicis se dedendis die 8 Maii anno 1945 finem cepit.

Magnum Imperium Germanicum[recensere | fontem recensere]

Nota postalica mensis Iunii anno 1944.

Nazistae fines imperii gradatim amplificaverunt. Post Austriae coniunctionem ("Anschluss") cum Imperio Germanico anno 1938 Austria "Ostmark" (Marchia orientalis) nominata est, anno 1942 nomen "Donau- und Alpenreichsgaue" (Pagi imperiales Danuvii Alpiumque) accepit. Regiones Germaniae et pristinae Austriae ab anno 1938 "Großdeutsches Reich" (Magnum Imperium Germanicum) sive "Großdeutschland" (Magna Germania) vocatae sunt.

Postea etiam aliae regiones occupatae "regiones Magni Imperii Germanici" nominatae sunt.

Edictum RK 7669 E diei 26 Iunii anni 1943 appellationem "Magnum Imperium Germanicum" publicam fecit.

Imperium antiquum[recensere | fontem recensere]

Imperium antiquum magistratus ab anno 1938 territorium civitatis, ut fuit antequam Austria inserta est, appellaverunt.

Tertium Imperium[recensere | fontem recensere]

Tertium Imperium [1] (Germanice Drittes Reich) est nomen, quod a theologia apocalyptica mediaevali repetit. Arthur Moeller van den Bruck hoc nomen anno 1923 in futuram Magnam Germaniam ab eo speratam transtulit, quae nationalismo ac socialismo formata Sacrum Romanum Imperium et Imperium Germanicum (1871-1918) sequeretur. Quo sensu multi Rei Publicae Vimarianae adversarii hanc notionem ante 1933 adhibuerunt, ut hoc modo primam democratiam Germanicam ex historia Germanica excluderent. Nazistae primo verbum susceperunt, postea autem hoc vocabulo non iam utebantur, quod traditione Christiana redolebat.

Verbum Germanicum Drittes Reich fortasse anno 1888 primum in lingua Germanica apparuit. Hoc anno theatri scaena in sermonem Germanicum conversa est, cuius titulus est Kejser og Galilæer seu "Caesar et Galilaeus" et cuius auctor erat Henricus Ibsen Norvegiensis.[2] Ibsen hoc verbo synthesem indicat quae sit inter religionem paganam et christianam.

Libri[recensere | fontem recensere]

  • Arthur[us] Moeller van den Bruck: Das dritte Reich. Domus editoria: Ring-Verlag. Berlin [Berolinum] 1923. (Germanice)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide Victor Klemperer, LTI: Notizbuch eines Philologen; LTI = "Lingua Tertii Imperii"
  2. Cornelia Schmitz-Berning: Vokabular des Nationalsozialismus. Walter de Gruyter, Berlin / New York 1998, P. 156. (Germanice)
David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!