Latinitas bona

Lucianus Jacques

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Lucianus Jacques
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 2 Octobris 1891; Varennes-en-Argonne
Obitus: 11 Aprilis 1961; Nicaea
Patria: Francia

Officium

Munus: Poëta

Lucianus Jacques (natus die 2 Octobris 1891 in oppido Varennes-en-Argonne; die 11 Aprilis 1961 Nicaeae mortuus) est Francogallicus poëta, pictor et scalptor.

Vita[recensere | fontem recensere]

Lucianus Jacques 2 Octobris 1891 in Varennes-en-Argonne, Mosae, natus est. Sutoris Alphonsi Jacques filius est atque Ioannae Scheck, tabaci venditricis.

Luciani Jacques parentes Lutetiae anno 1896 consederunt, secuti maximum natu filium qui gemmariam artem discebat. Lucianus primariam scholam intrat, ubi Henrici Poulaille amicus fit, at pericula male gerit. Tunc apud gemmarium tiro fit instar fratris, quocum saepe musicales conventus frequentabat.

Patre quin artifex futurus esset dubitante, Lucianus familiarem focum relinquit parvisque muneribus functus est. Invicem baiulus et minister apud metallorum negotiatorem fuit atque iam in arte aurificis et eburni sculptandi laborat. Museum Lupariense frequentabat.

Initiantibus annis 1910, Americanam saltatricem Isodoram Duncan cognovit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Paginae amicorum Luciani Jacques (Francogallice)