Ioachimus Bellaius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ioachimus Bellaius
Res apud Vicidata repertae:
Ioachimus Bellaius: imago
Nativitas: 1522; Liriacum
Obitus: 1 Ianuarii 1560; Lutetia
Patria: Francia

Officium

Munus: Scriptor, literary critic, Poëta

Ioachimus Bellaius,[1] Francogallice Ioachim Du Bellay (Liriaci iuxta Andecavos natus circa annum 1522;[2] mortuus Lutetiae die 1 Ianuarii 1560) fuit poëta Francicus.

Alumnus fuit universitatis Pictaviensis, deinde collegii Coquereti, ubi Ioannes Auratus linguam Graecam artemque rhetoricam antiquam docebat. Gregem poëticum Pleiadem dictum una cum Petro Ronsardo condidit librumque hortatorium La deffence et illustration de la langue françoyse scripsit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Scaliger, in Prima Scaligerana: "ut Bellaius utriusque linguae Latinae et Gallicae, qui (quod hactenus pauci) facilitatem et dulcedinem Catulli assequutus est"; citatus in Henry Alfred Todd, Romanic Review 8:140; Sic etiam Bellaius de se ipso, in Tumulo ipsius: "Bellaius sum et poeta." cf. Petrus Laurent, Musae reduces, tomus 1, 1975, p. 362
  2. Léon Maître, Situation du diocèse de Nantes au XIe et au XIIe siècles., in: Annales de Bretagne. T. 27, n° 1, 1911. p. 105. [1] (Latine, Francogallice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioachimum Bellaium spectant.