Ino

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Ino (discretiva)

Agaue et Ino Pentheum dilacerantes. Operculum vasis patiniformis (λεκανίς) Attici inter annos 450 a.C.n. et 425 a.C.n. figuris rubris signati.

Ino (Inūs f.; Graece Ἰνώ) est in mythologia Graeca filia Cadmi et Harmoniae. Ino adfuit Agauae furenti, cum Pentheum, filium suum, dilacerabat.[1] Actaeone mortuo Ino Ereniam, vicum Megaricum, migravit, ubi mortua est.[2] Hyginus mythographus sic vitam eius descripsit:

Ino Cadmi et Harmoniae filia, cum Phrixum et Hellen ex Nebula natos interficere voluisset, iniit consilium cum totius generis matronis et coniuravit ut fruges in sementem quas daret torrerent, ne nascerentur; ita ut, cum sterilitas et penuria frugum esset, civitas tota partim fame, partim morbo interiret. De ea re Delphos mittit Athamas satellitem, cui Ino praecepit ut falsum responsum ita referret, si Phrixum immolasset Iovi, pestilentiae fore finem. Quod cum Athamas se facturum abnuisset, Phrixus ultro ac libens pollicetur se unum civitatem aerumna liberaturum. Itaque cum ad aram cum infulis esset adductus, satelles misericordia adulescentis Inus Athamanti consilium patefecit; rex facinore cognito, uxorem suam Ino et filium eius Melicerten Phrixo dedidit necandos. Quos cum ad supplicium duceret, Liber pater ei caliginem iniecit et Ino suam nutricem eripuit. Athamas postea, ab Iove insania obiecta, Learchum filium interfecit. At Ino cum Melicerte filio suo in mare se praecipitavit; quam Liber Leucotheam voluit appellari, nos Matrem Matutam dicimus, Melicerten autem deum Palaemonem, quem nos Portunum dicimus. Huic quinto quoque anno ludi gymnici fiunt, qui appellantur Ἴσθμια.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Euripides, Bacchae 1129-1130; cf. Ovidius, Metamorphoses 3,719.
  2. Pausanias, Descriptio Graeciae 1,44,5
  3. Hyginus, myth., Fabulae 2.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ino spectant.
stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!