Actaeon

Actaeon (Ἀκταίων) in mythologia Graeca est filius pastoris Aristaei et Autonoes, per patrem nepos dei Apollinis, per matrem nepos Cadmi, Thebarum conditoris, et pronepos dei Martis. A centauro Chirone in Boeotia educatus esse perhibetur.
Fabula[recensere | fontem recensere]
Venatu maxime gaudebat Actaeon atque etiam parem esse Artemidi/Dianae, venatrici deae, sese iactavisse putatur, quae causa fortasse irae divinae fuit. Quondam enim, cum venaretur, in Dianam forte sine veste in fonte lavantem incidit. Pudicitia laesa, ne quae viderat aliis narraret, dea eum aqua aspersit ac sic in cervi speciem mutavit. Tum a suis canibus miserrimus Actaeon laceratus est. Si cupis nomina canum cognoscere, lege vel Ovidium vel Hyginum, qui eorum paene quinquaginta nomina nobis tradiderunt.
De interpretatione[recensere | fontem recensere]
Tam antiquis quam modernis temporibus haec fabula a pictoribus sculptoribusque saepe retractata est, cuius significatio antiqua profanos homines monere voluisse videtur, caverent nimiam et praematuram curiositatem erga divinum. Ita saltem sectatores deae Aegyptiacae Isidis eam interpretati videntur : bis enim in domu Pompeiana Octavii Quartionis[1] Diana et Actaeon in parietibus picti videntur, quae domus etiam sacellum Isidi consecratum necnon sigilla ad religionem Aegyptiam pertinentia continebat[2]. Item notissima est sculptura ab Apuleio secundo libro mythistoriae suae Metamorphoseon descripta, quae atrium nobilis feminae Thessalicae ornabat. Illa mythistoria initiis Lucii[3] et mysteriis deae Isidis coronatur : nisi enim initiis praeparatus nemo impune ad sacra religionis adire potest.
Fontes[recensere | fontem recensere]
- Ovidius,libro tertio Metamorphoseon, 138-251.
- Hyginus mythographus, Fabulae 180-181.
- Apuleius de Asino aureo libro secundo capite quarto.
Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]
- G. Sauron, Les Décors privés des romains, 2009, pp260-276.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
- Imagines Actaeonis in Musaeo Iconographico Warburgiano
