Bacchus

E Vicipaedia
(Redirectum de Liber pater)
Jump to navigation Jump to search
Educatio Dionysi, saeculo primo picta, hodie in Palazzo Massimo ad Thermas, i. e. una e 5 partibus Musei Nationalis Romani conservata.

Bacchus (Graece Βάκχος), vel Dionysus (Graece Διόνυσος), apud Romanos etiam Liber pater,[1] in mythologia Graeca et religione Romana fuit vini et ebrietatis deus, Iovis et Semelae filius.

Semele a Iunone decepta Iovem rogavit, ut se in nitore divino monstraret, itaque adusta est; ergo Iuppiter prolem innatum in crure suo collocavit. Dionysus nuper natus a Iove seu Herme in monte Nysa reconditus est; ibi a nymphis nutritus est et a Sileno Satyrisque educatus. In altera fabula, Bacchus a sorore Semeles curatus est. Satyri Bacchum secuti sunt.

Mulieres Dionysi sectatores Maenades (seu Bacchae seu Bacchantes) nuncupantur. Naxi, Ariadnen servavit Bacchus et in matrimonium duxit.

Variis fontibus mythographicis cenae Baccho ab Icario, Falerno, Brongo oblatae narratae sunt. Auctores ex his cenis origines vini in Attica Italiaque et Ponto deducere praetenderunt.

Festa[recensere | fontem recensere]

Festa Baccho dicata sunt Bacchanalia, die sextodecimo et septimodecimo Martii mensis acta.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Appellatus est Bacchus, Bassareus, Bromius, Dionysus, Euhan, Euhius, Iacchus, Liber pater, Lyaeus.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bacchum spectant.