Brenthis ino

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Und.sp.2006-06-24.JPG
Pars superior

Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Familia : Nymphalidae 
Subfamilia : Heliconiinae 
Tribus : Argynnini 
Genus : Brenthis 
Species : Brenthis 
Rottemburg, 1775
   
Synonyma
* Papilio ino Rottemburg, 1775
  • Papilio dictynna [Schiffermüller, 1775]
  • Papilio parthenie Bergsträsser, 1780[1]
Pars inferior.

Brenthis ino est species papilionum familiae Nymphalidarum. Binomen ab S. A. von Rottemburg anno 1775 statutum est.

Subspecies[recensere | fontem recensere]

  • B. i. ino in Europa
  • B. i. achasis (Fruhstorfer, 1907)
  • B. i. acrita (Fruhstorfer, 1907)
  • B. i. adalberti (Fruhstorfer, 1916)
  • B. i. amurensis (Staudinger, 1887)
  • B. i. maxima (Staudinger, 1887)
  • B. i. paidicus (Fruhstorfer, 1907)
  • B. i. parvimarginalis Nakahara, 1926
  • B. i. schmitzi Wagener, 1983
  • B. i. siopelus (Fruhstorfer, 1907)
  • B. i. tigroides (Fruhstorfer, 1907)
  • B. i. trachalus (Fruhstorfer, 1916)[1]

Distributio geographica[recensere | fontem recensere]

Brenthis ino in Hispania, Francia, Italia, Europa Media et Septentrionali, Siberia, Asia temperata, Sina septentrionali, et Iaponia invenitur.[1][2]

Habitatio[recensere | fontem recensere]

Haec species prata umida et paludes vel turbaria a zero ad 1500 metra super maris aequor petit.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Brenthis ino est papilio magnitudinis mediae, latitudine alarum a 34 ad 42 millimetra. Feminae maribus maiores et plerumque obscuriores sunt. Antennae sunt clavatae. Fundamentalis lateris superioris alarum color est aurantius, cui sunt nonnullae maculae brunneae obscurae. Margines quoque sunt brunnei, parvis maculis fasciati. Inferius alarum latus aurantium crematum est, margine indentato et maculis brunneis obscuris in alis anterioribus, atque alis posteriorubus sunt maculae ravae marginibus brunneis nonnullaeque maculae brunneo obscuro purpureoque anulatae. Alae maculis argenteis carent. Adulti a Iunio ad Augustum volant, secundum locum. Erucae hiemant. Larvae Filipendula ulmaria, Filipendula vulgari, Rubo idaeo, Rubo saxatili, Sanguisorba minore, et speciebus Arunci et Spiraeae vescuntur.[1]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 "Brenthis Hübner, [1819]" at Markku Savela's Lepidoptera and Some Other Life Forms.
  2. Fauna europaea.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Brenthem inonem spectant.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • INPN France