Latinitas bona

Cadmus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Cadmus (discretiva)

Cadmus et draco

Cadmus (-i, m.; Graece Κάδμος) fuit conditor et rex Cadmeae in Boeotia, quae urbs posteriori tempore Thebae nominata est, filius Agenoris, regis Tyri vel Sidonis, et Telephassae vel Argiopis.

Cum soror Cadmi Europa a Iove rapta esset, pater Agenor Cadmum et filios eius aut eam invenire aut domum numquam redire iussit. Cadmus, cum oraculum Delphis consuluisset, ab Europae investigatione desistere et urbem in loco ubi 'bovis iaceat' condere iussus est. Cadmus bovem aliquem miserum per mediam Graeciam totam pepulit donec bovis fatigatus iacuit. Hoc in loco Cadmus, cum draconem Marti carum interfecisset, dentes serpentis extrahere dimidiumque eorum in terra serere ab Athena iussus est. Quos cum Cadmus sevisset, viri armati e terra exsiluerunt inter se pugnantes. Quinque horum virorum superfuerunt, quibuscum pacem fecit. Tandem Cadmus cum nonnullos annos Marti servivisset, rex urbis Cadmeae factus est.

Cadmi et Harmoniae filiae fuerunt Semele, Agaue, Ino, Autonoë.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]