Index regum Illyricorum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Hoc index regum et ducum Illyricorum est, qui in Illyrico aetate antiqua regnaverunt.

Reges et duces in mythologia Graeca[recensere | fontem recensere]

  • Lycotherses, rex Illyriae et coniunx Agaues Thebarum.
  • Cadmus, praeclarus conditor Thebarum, pugnavit cum Enchelliis in Illyria. Postea in serpentem mutatus est.
  • Harmonia, uxor Cadmi. Post mutationem mariti illa quoque in serpentem mutata est a diis.
  • Epidamnus, conditor Dyrrhachii (Graece Ἐπίδαμνος Epidamnos).
  • Ionius, rex Issae. Ex suo nomine Mare Ionium Ionium appellatus est.
  • Pyraechmes, dux Paeonius in Bello Troiano.
  • Asteropaeus, dux Paeonius in Bello Troiano. Ab Achille interfectus est.
  • Polyphemus, ille praeclarus cyclops. Polyphemus rex aut dux Illyriae non fuit sed pater Illyrii fuit, avus Illyriorum.
  • Galatea, nereis quae uxor Polyphemi fuit. Galatea mater Illyrii fuit.
  • Illyrius, filius Polyphemi et Galateae. Ex suo nomine Illyricum Illyricum appellatum est.

Filii Illyrii[recensere | fontem recensere]

  • Encheleus, avus Enchelliorum.
  • Autarieus, avus Autariatarum.
  • Dardanus, avus Dardanorum.
  • Maedus, avus Maedorum.
  • Taulas, avus Taulantiorum.
  • Perrhaebus, avus Perrhaeborum.

Filiae Illyrii[recensere | fontem recensere]

  • Partho, ava Parthenorum.
  • Daortho, ava Daorsorum.
  • Dassaro, ava Dassaretarum.

Nepotes Illyrii[recensere | fontem recensere]

  • Pannonius, avus Pannoniorum.

Pronepotes Illyrii[recensere | fontem recensere]

  • Scordiscus, avus Scordiscorum.
  • Triballus, avus Triballorum.

Reges maiores[recensere | fontem recensere]

Reges Ardiaeorum[recensere | fontem recensere]

  • Pleuratus II (regnavit 260-250 a.C.n.), rex qui regnavit in aetate aurea Ardiaeorum.
  • Agron (regnavit 250-231 a.C.n.), rex qui bellum contra Aetolos vicit sed a pleuritide affectus est et mortuus est.
  • Teuta (regnavit 231-227 a.C.n.), regina qui, mortuo Agrone, regnavit in Illyria. Illa pirata et praeclara hostis Romae fuit.
  • Demetrius Pharius (...-214 a.C.n.) qui brevi tempore regnavit in Illyrico. In urbe Messena mortuus est.
  • Scerdilaidas (regnavit 218-206 a.C.n.), rex qui antea, Teuta regnante, dux exercitus Illyrici fuerat.
  • Pinnes (230-217 a.C.n.), filius Agronis et Triteutae, vere regnavit solum per biennium et anno 217 a.C.n. mortuus est, quindecim annos natus.
  • Pleuratus III (regnavit 205-181 a.C.n.), rex qui amicus Romanorum fuit.
  • Genthius (regnavit 181-168 a.C.n.), ultimus rex Ardiaeorum fuit.

Reges Dardaniae[recensere | fontem recensere]

Reges Taulantiorum[recensere | fontem recensere]

  • Galaurus (floruit 678-640 a.C.n.), rex qui Macedoniam invasit, Argaeo I Macedone rege.
  • Glaucias (regnavit 335-302 a.C.n.), rex qui auxilium regi Cleito tulit in pugna prope montem Pelium.

Alii reges Illyricorum[recensere | fontem recensere]