Latinitas inspicienda

Iaroslavia

E Vicipaedia
(Redirectum de Iaroslavl)
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Iaroslavia (discretiva)

Wikidata-logo.svg Iaroslavia
Res apud Vicidata repertae:
Iaroslavia: insigne
Civitas: Russia
Locus: 57°37′0″N 39°51′0″E
Numerus incolarum: 608 079
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Vladimir Sleptsov
Procuratio superior: Regio Iaroslaviensis

Geographia

Superficies: 205.80 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Q4258392, Q4160815, Q4183258, Kirovsky, Q4238908, Q4493130

Coniunctiones urbium

Iaroslavia

Iaroslavia[1] (Russice Ярославль, tr. Jaroslavl’) est urbs Russica, metropolis regionis Iaroslaviensis. Historica urbis pars, Situs Patrimonii Mundi, ad confluentiam Rhae Cotoroaque[2] fluviorum sita est, circa 250 km ad septentrio-orientem Moscuae. Circa 608 milia incolarum anno 2017 habuit.

Iaroslavia est valens sedes industriae (constructionis machinarum, etc.) et transportationis: stationes ferriviarias, portum, et nonnullos aeroportus habet. Urbi sunt universitates studiorum aliaque instituta educationis, musea, theatra, et multa historica architecturae monumenta.

Historia[recensere | fontem recensere]

Templum Eliae Prophetus, Iaroslaviae annis 16471650 constructum

Iaroslavia fortasse condita est anno 1010 a Iaroslao Sapienti (tunc duce Rostoviensi, dein magno duce Kioviensi). E fabulá, hic in futuro loco huius urbis ursam (bestiam sacram hominum ibi habitantium) cecidit, propterea ursus in signe Iaroslaviae depictus est.

Anno 1218, urbs facta fuit metropolis ducatus, quem Moscovia adiunxit anno 1463. Anno 1612, tempore Polonicae Moscuae occupationis, urbs de facto fuit temporalis Russiae caput, cuius secunda maxima urbs saeculo septimo decimo erat.

Annis 17771929 Iaroslavia metropolis gubernii erat, anno 1936 autem sedes administrativa regionis facta est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iaroslaviam spectant.
Wikisource-logo.svg Vide Iaroslavia e Lexico Universali I. Hofmanni apud Vicifontem.