Iacobus Hirschman

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Iacobus Hirschman ad Caffe Trieste Franciscopoli.

Iacobus (Anglice Jack) Hirschman (natus Novi Eboraci, 13 Decembris 1933) est poeta et agitator socialis Americanus qui plus quam quinquaginta volumina poematum et commentariorum edidit.[1]

Vita[recensere | fontem recensere]

Hirschman gradum Artium Baccalaureatum in Collegio Urbis Novi Eboraci anno 1955, et A.M. et Ph.D. in Universitate Indianensi annis 1957 et 1961 proprie obtinuit. Cum discipulus in Collegio Urbano esset, diabolus typographi Associated Press laboravit. Anno aetatis suae undevicensimo, quendam fabulam Ernesto Hemingway misit, qui respondit: "Te iuvare nequeo, puer. Melius scribis quam ego cum undeviginti annorum essem, sed eius calamitas est quod ut ego scribis. Peccatum non est, sed rem bene non geres."[2] Associated Press exemplar epistulae retinuit, et Hemingway sua manu anno 1961 mortuo, "Letter to a Young Writer" late distributa in diariis per omnem orbem terrarum typis impressa est.

Arthurus Pepper (laeva) et Dexter Gordon (dextra) saxophonistae cum Iacobo Hirschman (media) fabulantur ad oecum potorium Keystone Korner, sodalitatem iazensem Franciscopoli siti, 31 Octobris 1981.
Beppe Costa cum Leonardo Omar Onida, Iacobo Hirschman, et Paulo Polansky in theatro civico per festum Octobris in poesia (Italiane Ottobre in poesia), Sassari Italiae, 2011.
Iacobus Hirschman (laeva) cum Janusz Zalewski, interprete Polonico Americano, in festo poesis Prostrato a City Lights Bookstore sustento, Franciscopoli, 2007.
Iacobus Hirschman et Agneta Falk uxor in Caffe Trieste, Iulio 2013.

Hirschman Ruth Epstein anno 1954 duxit, in quam inciderat cum discipuli in Collegio Urbis Novi Eboraci fuissent. Ruth alumna facta est director programmatum National Public Radio et ad ultimum curator generalis KCRW, stationis radiophonicae Monicopoli sitae. Maritis erant bini liberi. Iacobus Annis 1950 et 1960 in Collegio Dartmuthensi et Universitate Californiensi apud Angelopolim docuit. Cum professor hac in universitate esset, unus ex eius discipulis fuit Iacobus Morrison, qui postea conditor et vox principalis fuit The Doors, gregis musici Americani. Bellum autem Vietnamiense suum cursum academicum finivit: ab Universitate Californiensi amotus est postquam eius discipulis suasit ut dilectum contemnerent. Eius matrimonio praeterea dilapso, Franciscopolim anno 1973 migravit. Ad ultimum, Ruth iterum nupsit et facta est Ruth Hirschman Seymour, se iam cum KCRW consocians.

Iacobi primum poematum volumen, anno 1960 editum, praefationem a Carolo Shapiro scriptam habuit: "Quod lenimen est poetam invenire qui vulgaria vel mollia non timet, qui per poemata cachinnare aut eiulare sine solacio potest—qui linguam amore prosequi aut calcare summa vi potest."[3]

Hirschman nonnulla decennia agitator peripateticus in viis Franciscopolitanis vagari solet, in cauponis cafeariis quoque degens, praecipue Caffe Trieste, ubi cliens constans est, et acroases frequentans, poeta quidem viarius. Hirschman etiam est pictor, collagista, et interpres, qui plus quam viginti quattuor libros ex linguis Albanica, Francica, Graeca, Hispanica, Italiana, Russica, et Theodisca conversus est.

Editor adiutor pro Left Curve, periodico litterario alae laevae est, et epistularum scriptor The People's Tribune est. Inter eius volumina poetica sunt A Correspondence of Americans (Indiana University Press, 1960), Black Alephs (Trigram Press, 1969), Lyripol (City Lights, 1976), The Bottom Line (Curbstone, 1988), et Endless Threshold (Curbstone, 1992). Secundum recognitionem anno 2006, Hirschman Stalinista videtur.[4] Iuvenilia quidem Iosephi Stalin poemata in Anglicum convertit, quae in libro Joey: The Poems of Joseph Stalin edidit (Deliriodendron Press, 2001).

Hirschman Iunio 1999 Agnetam Falk, poetriam, scriptorem, artificem Suecicam duxit. Anno 2006, The Arcanes, suam maximam poematum collectionem, in lucem protulit; quae Salerni Italiae a Multimedia Edizioni edita, 126 poemata longa triginta quattuor annos describentia complectitur. Anno 2006, poeta laureatus Franciscopolis meruit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. SFGate.com
  2. Anglice: "I can't help you, kid. You write better than I did when I was 19. But the hell of it is, you write like me. That is no sin. But you won't get anywhere with it."
  3. Anglice: "What a relief to find a poet who is not afraid of the vulgar or the sentimental, who can burst out laughing or cry his head off in poetry—who can make love to language, or kick it in the pants."
  4. "A die-hard Stalinist Communist, he is also a virtuoso kabbalah scholar who, as a Yiddish-inflected Jew and artist, would probably have been executed—alongside such figures as Isaac Babel and Osip Mandelstam—in the Soviet Union about which he so fervently rhapsodizes" (Kaufman 2006).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iacobum Hirschman spectant.